Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
1 1 1333. mart. 5. i i i mart. 29. ] ] i i 1 1333. apr. 19. autem contradictores ad nostram presentiam legitimé evocet contra eosdem ad terminum competentem; et post hec diem et locum citationis, nomina eitatorum et terminum assignatum ac totius facti seriem cum cursibus metarum nobis fideliter rescribatis. Datum in Wyssegrad, feria sexta proxima post dominicam Reminiscere anno domini M. CCC. XXX. tertio. Nos igitur regie maiestati obtemperare cupientes ut tenemur, Una cum predicto Leukus hömine vestró nostrum hominem idoneum virum Nicolaum sacerdotem de Olozy ad premissa mandata véstra transmisimus fideliter exequenda, qui demum ad nos reversi consona voce nobis retulerunt, quod ipsi feria secunda proxima post dominicam Ramispalmarum ad faciem prefate possessionis Eghazaskerequi vocate accedentes convocatis vicinis et commetaneis eiusdem possessionis, cum eandem a ppssessionibus aliorum erectione et limitatione metarum separare voluissent omnibus aliis vicinis et commetaneis permittentibus et in nullo contradicentibus, iidem Thomas, Stephanus, Michael et Elek filii Michaelis a separatione dicte possessionis a portionibus ipsorum eosdem prohibuissent, nec metas extradare et erigere inter ipsas permisissent. Datum feria secunda proxima ante festum beati Georgii martyris, anno supra dicto. Kivül: Domino regi pro Michaele et Stephano filiis Benedicti contra filios Michaelis de Elek videlicet Thomam, Stephanum, Michaelem et Elek relatoria. Eredetije hártyán, záró pecsét nyomaival, jelzet nélkül. XXVIL (Gyulafehérváron) 1333. jnl. 19. Az erdélyi káptalan bizonyítja, hogy előtte egyfelől Virágosberki László a maga és testvérei nevében, másfelől Gombási Domokos Somkeréket illetőleg bizonyos feltételek alatt egyességre léptek. Nos Capitulum ecclesie Transsilvane presentium per tenorem significamus quibus expedit universis, quod constitutis coram nobis Ladislao filio Geyleth (így) nobili de Wyragusberek pro se, Michaele et Weche fratribus suis absentibus, ex una parte et Dominico filio Andree nobili de Gumbas