Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

verso autem prenominati Ladizlaus, Michael et Bechee filii Geleth predicto magistro Andree Tilio Iacobi possessionem Berethe ante dictam eodem modo cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis universis heredum per heredes dederunt, donaverunt et reliquerunt perpetuo possidendam, tenendam pariter et habendam. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes literas nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas, et cum presentes ad nos fuerint repor­tate, in formám privilegii nostri redigi faciemus. Datum in Sancto Emirico, die et anno prenotatis. Eredetije hártyán, hátán pecsét nyomával, 7067. XXIV. (Gyulafehérváron) 1330. dec. 27. Az erdélyi káptalan Péterfalvi Salamon kérésére Tamás vajdának a Hen­ning birtokai visszaadásáról szóló oklevelét átírja. Nos Capitulum ecclesie Transsilvane presentium per tenorem significamus quibus expedit universis, quod accedens ad nostram presentiam Salamon filius Hennengi de villa Petri exhibuit nobis patentes literas magnifici viri Thome voyvode Transsilvani et comitis de Zonuk super restitutione possessionum seu hereditatum orphanis sepe dicti comitis Hen­nengi facta confectas, petens nos cum instantia, ut teno­rem ipsarum literarum ad cautelam transcribi faceremus et sigillo nostro communiri. Quarum quidem literarum tenor talis est: Nos Thomas voyvoda Transsilvanie — — sat., lásd Tamás vajdának 1325. apr. 12-én kelt oklevelét elébb XX. sz. a. — Nos igitur petitionibus eiusdem Salamonis iustis et licitis ac legitimis annuentes, quia dictas literas com­perimus integras in quarta (így) et sigillo et non cancellatas, non abrasas, non abolitas, nec in aliqua sui parte vitiatas, tenorem earundem literarum de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus et sigillo nostro consignari. Datum in festő beati Iohannis evangeliste, anno domini M. CCC. tricesimo. Róbert Károly királynak 1340. nov. 11-ikén kelt átiratában hát­rább XXXVI. sz. a. Kiadta Fejér VIII. 3. 480. 1329. oct. 6. 1330. dec. 27.

Next

/
Thumbnails
Contents