Pesty Frigyes: A szörényi bánság és Szörény vármegye története. III. Oklevéltár. (Budapest, 1878.)
27. 1411. juuius 4-én. Nos Pypo de Ozora Themesiensis et Camerarum salium Regalium Comes Memoi'ie commendantes tenore presencium significamus quibus incumbit vniuersis Quod causa mota et vertente coram nobis inter Paulum íilium Matbie, Dyonisium íiliuni Nicolay cum fratribus suis Cristful íilium Cristful et alterum Cristful íilium Petri fily videlicet fratris prefati Pauli fily Mathie vt actores exvna, parte vero ex alia, Farcasium, Stepbanum, et Ladislaum de Mwtnok tamquam in causam attractos de et super quadampossessione Mezfalwa vocata sita Juxta fluuium seu ftyuulum Mezpataka nuncupatum in districtu siue prouincia Sebes babita et diucius ventilata, tandem nos auditis parcium proposicionibus et allegacionibus, causeque huiusmodi meritis diligenter recensitis et examinatis, quia prefatos Farcasium Stepbanum et Ladislaum de Mwtnok predicta per triginta duorum annorum integrorum spacia in pacifico dominio dicte possessionis Mezfalwa fuisse et extitisse, terminumque legittime prescripcionis sic compleuisse inuenimus manifeste Ideo eandem possessionem Mezfalwa cum oranibus vtilitatibus et pertinencys suis eisdem Farcasio Stepbano et Ladjslao de Mutnok eorumque filys et successoribus vniuersis duximus adiudicandum Ymo adiudicamus per presentes, eandem eisdem omni Jure relinquendo Et supplicamus Serenissimo domino nostro Regi, vt dum presentes nostre littere sue exbibite et reportate fuerint Maiestati dignetur easdem graciosius confirmare. Dátum in Themeswar feria quarta videlicet quatuortemporum post festum Pentbecostes Anno domini M-o CCCC-o vndecimo. (Zsigmond király 3411-diki megerősitő leveléből a Macskási ltárban.) ÓKLÉVELEK A SZÖRÉNYI BÁNSÁG TÖRTÉNETÉHEZ. 2