Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

regis anno Domini M" m o CC" m o monagesimo primo, 2} emanata confirmantium sub sigillo honorabilis capituli ecclesie Transsilvane nobis exhibuerunt, in quibus com­perimus contineri, quod idem Andreas rex pro multifariis fidelitatibus et servitiorum meritis, sicut ibidem prolixius est insertum, ipsam terram Felwynch inter ceteras terras ipsis syculis, sine preiudicio tamen iuris alieni, ut ibidem habetur, contulisset perempniter tenendam et habendam. Verum tamen quod aliquis homo regius legitimo processu observato ipsam terram dictis syculis statuisset et quod idem dominus rex Andreas auferendo eandem terram a capitulo Strigoniense memorato ipsis syculis contulisset non reperiebatur in litteris eorundem, nos igitur una cum venerabilibus patribus dominis fratre Ladizlao dei et apostolica gratia Colocensi archiepiscopo aule regie can­cellario, Nicolao Jauriensi et Andrea Transsilvano ecc­lesiarum episcopis, item honorabilibus viris magistro An­drea Albensis aule regie vicecancellario, Johanne Wes­primiensis, Nicolao Transsilvane, Andrea Budensis et Stephano Quinqueecclesiensis ecclesiarum prepositis, preterea magnificis viris magistro Phvlippo palatino comite Sepesiensi et de Vywar ac iudice Comanorum, Demetrio magistro thauarnicorum domini nostri regis, Thoma woyuoda Transsilvano comite de Zonuk et de Cvbinio, Mykch bano totius Sclavonie^magistro Symone comite syculorum nec non cum aliis regni nobilibus, qui tunc interesse poterant, ex regio edicto eorundem privi­legiorum tam diversis temporibus, ut pretactum est, contra se se confectorum et emanatorum continentias diligen­tissime iudicio rationis intuentes, viresque unius instru­menti ad alterius vigorem comparantes et conferentes, ex­hincque plurimis diebus maturis deliberationibus, coniee­turationibusque providis habitis in premissis, quia privile­gialia instrumenta ipsius capituli Strigoniensis antiquiori tempore et priori fuerunt emanata et quod per divos re­ges Belam videlicet et Ladizlaum eadem privilegia fue­2) Szabó K„ Székely Oklevéltár I. 26.

Next

/
Thumbnails
Contents