Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

Quo audito anteiatus procurator praefatae in causam attractae respondit ex adverso, quod licet idem Joannes Bernald in semine utriusque sexus post se directe defecis­set, praescripta tamen bona et iura portionesqué suae pos­sessionariae litigiosae, eo deficiente, non in fiscum no­strum, verum in eandem in causam attractam iure succes­sorio devolvi debuerunt; nam ipsa in causam attracta soror carnalis ipsiu's condam Joannis Bernald in propin­qua collaterali linea eiusdem existens atque dependens, cum ipso deficiente unum et eundem habuissent genitorém nempe annotatum Franciscum Bernald, legitimam autem successionem suam in eisdem bonis comprobare parata esset. •Hoc percepto praenotatus procurator ipsius actoris praemissam genelogiam dictae in causam attractae per antefatum procuratorem eiusdem modo saepius denotato declaratam visitare postulans ac nobisque iuridice id­ipsum committens, idem antefatus procurator eiusdem in causam attractae huiusmodi genelogiam, ab ipsa in cau­sam attracta et deficiente, a primo scilicet gradu incipiendo et sursum ascendendo ad truncum usque seu stipitem praedictum videlicet Stephanum Tooth sufficientibus lit­teris et litteralibus instrumentis in facie sedis nostrae iudiciariae comprobavit. His ita habitis interim praesenti causae ingesserunt immiscueruntque se egregii et agiles Nicolaus et Blasius Thot, pro quibus nobilis Joannes Seryeni de Thorda cum procuratoriis litteris nostris coram nobis in dicta sede nostra iudiciaria comparens et astans, ipse quoque gene­logiam eorundem ingerentium declarando hoc modo et ordine deduxit, quod videlicet iamfatus Nicolaus Thot altér ingerentium fuisset filius olim Michaelis filii alterius condam Michaelis filii pridem alterius Nicolai filii prae­dicti olim Stephani Tóth de praefata Zent Anna; ante­dictus autem Blasius similiter altér ipsorum ingerentium fuisset filius olim Petri filii condam alterius Blasii filii sae­pefati dudum Stephani Thot de eadem Zent Anna. Qua­quidem genelogia utrorumque ingerentium hoc praemisso

Next

/
Thumbnails
Contents