Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
1554. márc. 22. sitis, sed nostra eiusmodi monita quantum apud vos profecerint, inopinatus iste adventus hostium, qui nunc proxime accidit, satis declarare potest, quibus, si pro tuenda patria vestra vigilaretis, non solum resistere, sed etiam cum ignominia a finibus vestris illos propulsare possetis, quos nunc quoque nulla alia res tam audaces fecit, nisi vestra in agendis vigiliis cessatio. Hortamur igitur iterum vos, vobisque auctoritate regia mandamus firmiter, ut deinceps ita parati sitis, ut ad oranem eruptionem hostium statim ad unum omnes consurgere, armatique hostibus obviam ire possitis, certo vobis persuadentes, quod nos violatores huiusmodi mandati nostri non solum ablatione rerum, sed etiam capitis supplicio puniri faciemus. Et licet nos iam aliquoties vayvodam Moldaviensem et per litteras et per nuncios nostros requisiverimus de bona vicinitate conservanda, ad quam rem ultro quoque ille se aliquoties nobis obtulerat, verum cum facta illius diversa ab eius sermone esse videamus, subque amici persona inimicum se declarare, hortamur vos, cum facultatem recuperandarum rerum vestrarum per moldavos direptarum antea quoque vobis per nos concedi postulassetis, ut nacta occasione pro conditione loci et temporis, ubi aliquam commoditatem ad ea recuperanda, quae illos a vobis direpta sunt, esse videritis, vos quoque vicém illis rependere velitis. Quicumque autem ex hoc regno in Moldáviám ingredi voluerint, quicumque tales sint, eos sine aliquo respectu personarum, penes quas litterae nostrae non fuerint, intercipere captosque ad nos mittere debeatis. Quod de illis quoque, qui Moldavia egrediuntur, vos facere iubemus, ad augendas tamen vigilias sitis diligentes, ne inopinatos vos hostis opprimat. Ex Lekencze, 22. die Mártii, anno Domini 1554. Franciscus Kendi de Zenthywan et Stephanus Dobo de Rwzka, vayvodae Transsilvani et siculorum comites etc.