Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

debentibus praefatis Joanni Barbathwyzy et Miehaeli filio condam nobilis Barnabae de Tholdalagh, fratri scilicet uterino consortis suae dominae Sophiae, haeredibusque et posteritatibus eorum universis dedissent, inscripsissent, contulissent et permutassent iure et titulo perennalis con­cambialis permutationis irrevocabili in filios filiorum et haeredum per haeredes tenendam, possidendam pariter et habendam, prout dederunt, inscripserunt, contulerunt et permutaverunt. Econverso vero iamdictus Joannes Bar­bathwyzy directam et aequalem medietatem omnium ses­sionum suarum, eundem et consortem dominam suam Sophiam atque Michaelem de Tholdalagh concernentium in possessione Nagh Erche in comitatu de Kolos existen­tium et habitarum, una cum quadam piscina Soostho vo­cata ibidem constructa, in quibus quidem sessionibus nunc quatuor iobagiones residerent, videlicet Paulus Czeegy, Thomas Benke, Blasius Sypos et Blasius Nagh, reliquis desertis existentibus, quaequidem medietas ses­sionum suarum a parte ecclesiae parrochialis existeret et consisteret, dempto uno prato fenili Erchey Isek vocato, quo hactenus ad domum suam usus fuisset, simul cum cunctis utilitatibus et pertinentiis earundem quibusiibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, campis, piscinis, fenetis, fenilibus, silvis, nemoribus, rube­tis, virgultis, aquis, fluviis, rivis aquarumque decursibus, molendinis, piscinis, piscaturis, molendinorumque et pisci­narum locis, montibus, vallibus et vinearum promontoriis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum earundem integritatibus, quovis nominis vocabulo vocita­tis, ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus pertine­reque debentibus iamdicto fratri Anthonio Wechey priori et toto conventui praefatorum fratrum heremitarum de­disset, inscripsisset, contulisset et permutasset iure per­hennalis concambialis permutationis irrevocabili, nullum ius nullamve iuris et dominii proprietatem eaedem ambae partes in eisdem sibipsis de cetero reservando, sed totum et omne ius, omnemque iuris et dominii proprietatem in se ipsos posteritatesque ipsorum vicissim et alternatim

Next

/
Thumbnails
Contents