Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

okt. 15. 1525. szept. 5. szept. 12. huiusmodi vie lucide constaret, probare tenebitur. Pro eo rogamus vos et hortamur, et quibus interest etiam serie presentium domini Johannis comitis et vayvode Trans­silvani domini nostri gratioisissimi in persona committi­mus, quatinus dum et quando presentibus íueritis requi­siti, seu altér vestrum fuerit requisitus, vocatis coram vobis universis testibus prefati Demetrii Korody, per eun­dem scilicet aut hominem suum ad id deputatum nominan­dis, quos et nos iliuc venire amicabiliter petimus, illos vero, quibus interest, etiam sub onere singularum sedecim mar­carum ad id accersiri iubemus, ab eisdem ad fidem eorum deo debitam fidelitatemque domino nostro regi et sacre eius corone observandam, tacto dominice crucis signo coram vobis prestandam de et super premissis diligenter investigare et inquirere, ac seriem attestationis testium huiusmodi, quomodo scilicet et sub quibus formis verbo­rum per quemlibet ipsorum fuerit coram vobis aut altero vestrum attestatum nobis ad profestum beati Galli con­fessoris nunc venturum suo modo amicabiliterque et con­scientiose rescribatis. Dátum in possessione nostra Chwch predicta, secundo die termini prenotati, anno Domini Millesimo quingentesimo vigesimo quinto. Quibus receptis, nos amicabilibus petitionibus vestre dominationis obtemperare volentes, testes infrascriptos, per dictum Demetrium Korody nobis nominatos nostri in presentiam vocavimus, qui ad fidem eorum deo debitam coram nobis prestitam feria tertia proxima post íestum Nativitatis beatissime virginis Marié nostri personaliter venientes in presentiam fassi sunt in hunc modum: Primo egregius Andreas Kalnay administrator proventuum huius abbatie Kolosmonosthrensis fassus est, quod ipse tempori bus preteritis per integrum annum fűit vigesimator Bras­soviensis et tempore suo predicta via Wthas vocata abs~ que sigillo vigesimatoris nullipiam fűit libera, sed falsa et prohibita, et ipse quoque fecit res in illa via ad Trans­alpinam ducente auferri; ut etiam audivit ab aliis, ut tem­pore predecessorum suorum vigesimatorum semper fűit ipsa via prohibita et falsa.

Next

/
Thumbnails
Contents