Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

partes Francisei Nagy, tertia vero pars Emerici Zegew exstiterunt, pro viginti florenis auri ut dixerunt iam ab eodem levatis et receptis, prefato egregio Laurentio By­chak eiusdemque heredibus et successoribus universis cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet ad eundem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere de­bentibus dedissent, vendidissent, contulissent, atque in­scripsissent iure perhennali tenendum, possidendum pari­ter et habendum; hoc tamen specialiter declarato, quod idem Laurentius Bychak annotatos Franciscum Nagy et Emericum Zegjew], 2) quoadusque supervixerint, in terri­torio possessionis Sard super Loffenyl vocato pacifice et quiete tenere et conservare debeat et teneatur, imo de­derunt, vendiderunt et inscripserunt nostro in conspectu, nullum ius nullamve iuris et dominii proprietatem, quod scilicet et quas ipsi venditores in premissis habuissent vei in futurum quoquomodolibet (így!) ipsi aut heredes sui in eisdem habere sperassent, in prefatum Laurentium Bychak et suos heredes universos transferendo pleno iure atque cum effectu. Assumentes 3) nichilominus annotati domina Sophia, nec non Franciscus Nagy et Emericus Zegew pre­iibatum Laurentium Bychak suosque heredes et posteri­tates in premissis iuribus contra quos.libet causidicos et actores, legitimosque impetitores propriis suis laboribus et expensis in pacifico dominio tenere, protegere et con­servare, ex quo onera et quelibet gravamina universorum filiorum et filiarum eorundem iamfati venditores in pre­scriptis super se assumpmendo. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras pri­vilegiales et authentici sigilli nostri munimine roboratas eidem Laurentio Bychak suisque heredibus duximus con­cedendas. Dátum in possessione Hederffaya prefata, feria sexta proxima ante festum Pentecostes Domini, anno Domini Millesimo quingentesimo decimo octavo. 1518. máj. 21. 2) Kiszakadva, 3) Assumens az eredetiben.

Next

/
Thumbnails
Contents