Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
et spopondisset, eo modo, quod ipsa in causis ratione et pretextu bonorum alias egregii condam Johannis Sándor de Kyzd et Gasparis filii eiusdem (duntaxat nobilitarium) in quibuscunque comitatibus harum partium Transsilvanarum existentium, habitorumque et adiacentium, in quibus etiam ipsa domina Petronella vigore contractus dicti condam Johannis Sándor et consensus regii optimum ius habuisse et huiusmodi ius suum prenominato egregio Martino Erdély, heredibusque et posteritatibus eiusdem universis iuxta continentiam aliarum litterarum nostrarum fassionalium obligatoriarum superinde emanatarum iure perpetuo inscripsisse asserit, motis vei movendis, quamdiu ipsa supervixerit, usque finálém decisionem huiusmodi causarum motarum vei movendarum singulis annis, dum et quandocunque ac quotiescunque et quoscunque prelibatus Martinus Erdély aut heredes eiusdem voluerint, procuratores constitucre atque fateri, litterasque pro curatorias suo nomine dare et emanari facere semper promta erit et parata, immo se obligavit et spopondit nostro in conspectu propria sua voluntate, et nihilominus quidquid unus vei plures procuratores per ipsam constituti suo nomine egerint vei fecerint, allegaverintque aut responderint (demptis actibus vei factis, allegationibusque et responsis per huiusmodi procuratores causis in preassertis nocituris), item et alias fassiones suas quaslibet prefato Martino Erdély et suis heredibus universis per ipsam factas litterasque super fassionibus suis tam procuratorias quam alias quaslibet in continentiis, clausulisque et articulis in toto vei in parte nunquam revocabit, retrahabitque reclamabit, ac non cassabit, non annullabit, neque viribus carituras facere curabit sub vinculo et obligamine preassumto harum nostrarum testimonio litterarum mediante. Dátum feria quinta proxima post festum beati Mathie apostoli, anno Domini 3518. 1518. febr. 25.