Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

etiam equos equatiales eisdem annuit, concessitque et contulit in nostri presentia. Et nichilominus eadem do­mina Petronella attentis et consideratis multimodis bene­ficiis et favorabilibus complacentiis sepedicti Martini Er­dély de dicta Somkerek, quibus idem tum in premissis ordinationibus, tum vero in cunctis aliis rebus et negotiis eiusdem domine Petronelle prompta semper sollicitudine studuit adesse pariter et prodesse, totum et omne iuc? suum, quod ipsa domina Petronella ex fassione egregii condam Johannis Sándor de Kyzd, iuxta continentiam certarum litterarum, unius scilicet nostrarum fassionalium contractionalium ac alterius super consensu regio edita­rum et superinde emanatarum in totali oppido Dychew Zenthmarthon ac domo et curia nobilitari in eodem oppido adiacentibus, nec non totalibus possessionibus Chwdew­thelke, Zagor, Kyralfalwa et Zylkwth in de Kykellew, nec non Peterlaka, Felthorya, Naghpeselnek et Kantha­falwa vocatis in Albensi adiacentibus, item portionibus possessionariis in possessionibus Zepmezew et Yaraggya appellatis, in eodem Albensi comitatibus existentibus ha­bitis qualitercunque haberet, habuisisetque vei in futurum quomodolibet se habere sperasset, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibusvis, ut puta terris arabi­libus cultis et incultis, agris, pratis, fenetis, pascuis, silvis, nemoribus, vineis et vinearum promontoriis, aquis aqua­rumque decursibus, piscinis nec non molendinis, piscina­rum etiam et molendinorum locis, generaliter vero qua­rumlibet utilitatum et pertinentiarum eiusdem et earun­dem integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis et appellatis, ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus antefato Martino Erdély et suis­que heredibus ac posteritatibus universis dedisset, con­tulisset et annuisset, immo dedit, contulit et annuit iure perpetuo et irrevocabiliter in filios filiorum tenendum, possidendum et habéndum nostro in conspectu; tali obli­gaminis vinculo per sepedictam dominam Petronellám as­sumpto mediante, quod si ipsa domina Petronella vei sui heredes in premissis omnibus persistere nollent, sed ea in

Next

/
Thumbnails
Contents