Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

timent, ymmo nec iustum nec iniifstum. Verum in presen­tiarum tempore exitus mei nil mali sensi, quia illas relin­qui in exercitu domini wayuode. Attamen alii fratres quas litteras michi miserant super promissione mea, ut usque festum beati Michaelis archangeli promiseram dominatio­nibus vestris, ut nullum ex vobis nec verbis nec minis afficient, illas ego dudum per unum baccalaureum, ad Cracouiam transeuntem transmisi dominationibus vestris, ex quibus intelligere potuerunt 4) totam maiam mentem ipsorum, et bonum est illas vobis conservare, quia nullo­modo vobis illas misissem, sed in tenore sum petitus, ut vobis dirigam. Tamen qui obiit, mortuus est. Caveant tantummodo igitur dominationes vestre se a nimia notitia fratrum illius, quia quantum inspicere mentem illorum possum, mors illius sine aliquali discrimine non preteribit, saltem si maiores terrebunt illos. Ex quo sua maiestas sub amissione rerum illis precepit, et ego quantum possum, videbunt dominationes vestre, ut taliter illis scribam et in mentem redigam, ut extra iudicium dominationes vestras non requirant. Sed inter tanta mala et tot fatigas 5) vellem, ut hanc curam deponeretis et dispositioni aliquorum amicorum daretis, quia carissimi domini tot sünt cure michi nunc noviter in negotiis camerarum transsilvanarum imposite, ut vix ulterius in istis procedere possum. Nichilominus nunc sum in itinere versus Budám et usque festum beati Nicolai episcopi ero ibi. Si quid consulitis in rebus facere interim, per illos, qui ad illas nundinas descendunt, red­datis certum et intuitu dominationum vestrarum, dum in negotiis regie maiestatis non occupabor, animo libenti laborabo. Sed bonum fuisset, ut in litteris regie maiestatis etiam inscriptus fuisset egregius dominus Johannes Lwlay comes et camerarius Cibiniensis, quia et ille iam in illám incidit genelogiam, qui nunc ad officium thezaurariatus 4) potcrunt innen kitörölve. 5) ut innen kitörölve. szept. 29. dcc. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents