Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

agere contra vestras dominationes. Elapso festő beati Mi­chaelis archangeli, nullus tandem possit dicere, quod sicatorie vellent procedere, quia qualitercumque possunt, si etiam usque decem annos procederent, sed mortem fratris eorum vindicare vellent. Nam prorogationem propterea feci cum ipsis fieri, ut mercantias dominationes vestre possint secure facere tam Waradinum quam Budám. Promiserunt michi firme ob­servari tum ex eo, tum quia interim potestis extrahere aliquas litteras regie maiestatis precipientes illis sub nota perpetue infidelitatis, ne vos iniuste in rebus aut in per­sona extra iudicium impedire presumpmant, alioquin do­minus wayuoda Transsilvanus talium res et bona faciat occupari regie maiestati. Quia sciant dominationes vestre certo, quod sine periculo alicuius vestrum ista causa non sedabitur, nisi aliter rem pacificabitis. Interim si ego pos­sum illos refleetere, sciatis quod non secus facio, tamquam si negotia propria essent. Nam citius saxones possint re­flecti, sed illi siculi estimant quem interficiunt, ut ille 6) in alio mundo servitor suus efficietur. Nam secreto dicendo sunt inter illos tales, etiam si fráter illi non esset duobus, ipsi <non timerent animam suam et> 7) hominem inter­ficerent. Omnino igitur dominationes vestre usque illud festum beati Michaelis ineant, meo iudicio, cum ipsis ad com­positionem medio proborum hominum, quia pre verecun­dia etiam illa genelogia aliquid attemptat facere pro morte fratris ipsorum. Etiam hoc consulte fecistis, quod miseratis litteras comitatus de Sáros, quia vicewayuode et nobiles multum credunt talibus litteris. Igitur quicquid facere vultis in rebus premissis, per iter agentes in una littera vestra me certum reddere potestis, et sciatis, quod quicquid pro vobis facere potero, non desinam. Omnino cogatis vos ad aliquam solutionem illius anime decol(l)ati, forsitan pos­e) Sorközi betoldás. 7) sed kitöröltetvén, fölibe írva.

Next

/
Thumbnails
Contents