Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
Nullomodo possum laudare rem, qualiter hic famatur. Bene constant dominationibus vestris, quod sum vicinus vester. Vellem vobis plus boni quam mali- Sed nii boni sentio pro futuro vobis pro morte illius hominis. Mam potiores civitatis Brassouiensis et terre Barcza fuerunt fratres illius et inter sicuios habét tales fratres, quorum móres non omnino diligo. Optant rescire, qualiter condempnatus est, per hunc hominem meum Item etiam dicunt, quod omnes res illius in predam con vertissetis. Consulo dominationibus vestris, ut itinera vestra caute continuetis usque aliquod tempus, quia dubito, ut rem hanc sine auxilio aliquorum dominorum debito modo complanare absque morte alicuius vestrum valeatis, quia sunt circa decem persone ex Siculia potiores, quibus affinitate iunctus fuerit ille Andreas litteratus, item etiam fűit acolitus. Intelligo, si res non complanabi tur, tam iure mediante, quam extra ius volunt cum dominationibus vestris procedere. Ibique in vicinitate vestra nullum ad hoc meliorem scio quam dominum Nicolaum Tharczay, qui tam in curia regia quam in isto regno huic rei facilius obviare valeat, quia honor illius non parve importantie sit ubique. Consulo igitur, ut dominationes vestre fratres illius pro minimo inimico non estiment. Preterea ex quo ego fui coactus ad vos mittere hominem meum cum litteris Brassouiensium tamquam homo communis, velint illis relationem facere medio huius hominis nostri. Item si quas res et bona ibi habét vei habuit, dominationes vestre assignent ad manus civium civitatis Cassouiensis tamquam ad manus fideles, ne et illas supei vos requirant, presente homine nostro, si eisdem videbitur. Et quo consultius dominationibus vestris videbitur ita agant. Quia non tantummodo pro ipsis fratribus condam Andree litterati misi istic hunc hominem nostrum sed plus pro dominationibus vestris, quia ego nil boni sentiebam in rebus ipsis velle incipere. Pro eo si qua voluntas dominationum vestrarum érit, michi tam rescribere et intimare poterunt per hunc hominem.