Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

latum in hunc modum, quomodo ipsi talem inter se fecis­sent ordinationem et concambialem permutationem per­petuo duraturam, quod primo prefatus Gregorius Was domum et curiam nobilitarem suas in possessione Bere­kerezthwr in sede Zerdazek existenti habitas, nec non officia duorifm primipulatuum 1) in linea Meggyes et aliud de genere Halom in linea Naznan, item universas here­ditates siculicales suas in possessionibus Maya et Ken­dew vocatis, in dicta sede Zerdazek existentibus habitas cum cunctis utilitatibus, proventibusve et pertinentiis quibuslibet, generaíiter autem quarumlibet utilitatum et pertinentiarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus prelibatis domine Margarethe consorti et puelle Magdalene filie eiusdem, nec non alteri puelle Katherine eorundem Gregorii Was et domine Mar­garethe filie; econverso etiam eedem domina Margaretha et puella Magdaléna totales ipsarum portiones in domo et curia nobilitare dicti condam Nicolai Boncza prioris scilicet mariti ipsius domine Margarethe atque patris dicte puelle Magdalene in possessione Magyarfratha, eadem siquidem puella Magdaléna totales portiones suas posses­sionarias in possessionibus Magyarfratha, Olahfratha et Welker in de Colos, nec non Hosdad et Zawa in de Do­boka comitatibus existentes, puta undecim sessiones ioba­gionales, quarum in prima quidem Petrus Symon in dicta Magyarfratha, in alia Johannes Paap, in tertia altér Johan­nes Cheh Thelky, in quarta Maan in Olahfratha, in quinta Stephanus Folnagh, in sexta Nicolaus similiter Folnagh, in septima Johannes Kapas in Hosdaad, in octava Stepha­nus Zthoyka, in nona Valentinus Keneez, in decima Daan in Welker, in undecima Petrus Bartha cum Petro et Ste­phano filiis suis in Zawa possessionibus prescriptis re­siderent; item annotata domina Margaretha quasdam quinque sessiones iobagionales, quarum in prima Gallus Desew, in secunda Anthonius Kowach in Magyarfratha, *) primipulatorum a fogalmazványban.

Next

/
Thumbnails
Contents