Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
1508. ápr. 5. kel transferendo pleno iure harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Dátum in oppido Zekelwasarhel, feria quarta proxima post dominicam Letare, anno Domini Millesimo quingentesimo octavo. A kolosmonostori convent előtt csáni Nagy Miklós és Mihály egyfelől, másfelől Csegezi Fábián deák Tancsháza pusztabeli, szindi és csegezi részbirtokaikat kölcsönösen elcserélik. Eredeti fogalmazványa Orsz. lt. MODL. 36405. (Kolosm. Prot. minus Michael fol. 139.) Nos conventus monasterii beate Marié virginis de Colosmonostra. Memorie commendamus, quod nobiles Nicolaus et Michael Nagh dicti de Chan ab una, ac Fabianus litteratus de Chegez ab alia partibus coram nobis personaliter constituti, iidem etiam Nicolaus et Michael Nagh oneribus et quibuslibet gravaminibus nobilium dominarum, puta prefatus Nicolaus Nagh Potenciane, dictus siquidem Michael similiter Nagh Lucie consortum eorundem, item prelibatus Fabianus litteratus similiter nobilium domine Katherine Thanch dicte genitricis, nec non Johannis fratris germani et domine Ursule sororis suorum in subnotandis per omnia super se ipsos assumptis sponte sunt confessi in hunc modum, quod quamvis rationc et pretextu cuiusdam portionis predialis in predio Thanchhaza vocato in comitatu Thordensi adiacente habite partes inter easdem certe lites et controversionis materie suborte fuerint et ventilate, tamen ex certorum proborum hominum ordinativa compoisitione ad talem pacis et concordie devenerunt unionem perpetuo duraturam, sicuti etiam devenerunt in nostri presentia, quod primo prenominati Nicolaus et Michael Nagh totalem ipsorum portionem possessionariam in possessione Zynd vocata, 132. 1508. aug. 7.