Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

máj. 4. 1507. máj. 5. Conventus monasterii beate Marié virginis de Kolos­monostra. Memorie commendamus, quod egregius Paulus litteratus de Bekes coram nobis personaliter constitutus sponte et libere confessus est in hunc modum, quod quia sibi egregius Nicolaus Erdew de Chawas et generosa do­mina Elena vocata, relicta olim Gregorii litterati de dicta Bekes fratris eiusdem Pauli litterati, nunc vero consors dicti Nicolai Erdew, de et super universis portionibus, que de omnibus hereditatibus tam siculicalibus quam nobilitaribus, rebus etiam et quibusiibet bonis mobilibus et inmobilibus, nec non argenteriis dicti condam Gregorii litterati eidem Paulo litterato provenire debuissent, puta ad valorem trecentorum et septuaginta unius florenorum se extendentibus iuxta continentiam aliarum litterarum spectabilis et magnifici comitis Petri comitis de Sancto Georgio et de Bozyn, iudicis curie regie maiestatis vay­vodeque Transsilvani et comitis siculorum compositiona­lium pariter et obligatoriarum feria tertia proxima post festum beatorum Philippi et Jacobi apostolorum noviter preteritum plenariam atque omnimodam impendissent satisfactionem, ideo ipse Paulus litteratus eosdem Nico­laum Erdew et dominam Elenam consortem, nec non Gás­pár et Balthasarem filios ac puellam Katherinam filiam eorundem de et super huiusmodi plenaria satisfactione quitos, expeditos et per omnia absolutos reddidisset et commisisset, immo ad plénum contentus de et super pre­missa satisfactione quitos, expeditos et per omnia absolu­tos reddidit et commisit in nostri presentia harum nostra­rum testimonio litterarum mediante. Dátum in festő beati Gothardi episcopi, anno Domini Millesimo quingentesimo septimo. Héderfáji Barlabássy Lénárt erdélyi alvajda és szé­kely alispán előtt sáromberki Nagy Ily és szeder jesi rész 131. 1508. ápr. 5. Székelyvásárhely.

Next

/
Thumbnails
Contents