Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

Propter que videlicet, ut eorum inmissus nunccius rediret, congregatio futura proxime prorogaretur ad feriam se­cundam proximam post festum Simonis et Jude apostolo­rum, in qua confabulando et determinando cum vestra dominatione sic concludamus, unde nosmet ipsos deffen­dere queamus. Item ne existimet et cogitet, prescripta esse tanquam ficta et rationabiles excusationes, quia sunt verissima. Preterea etiam mea infirmitas vestre bene iam nota est dominationi, unde etsi ipsa precipua causa prorogationis diem non prorogaret, adhuc in ea esse non valerem, quin sanitatem in tantum non recuperaverim. Tamen confido in deum altissimum, non longe post sanitati pristine re­cuperabo vive et in illa congregatione dei adiutorio inter­fiemus. Que omnia ad sedem Wduarhely isto prescripto modo, ut vestre dominationi nuncciarent, intimaveramus. Si vero aliter vestre dominationi nuncciaverint, preter hec non fit plena congregatio, sed ut scripsi, sic fient. Item sicuti dominatio vestra me rogatum habuerat, ut ad wayvodam Moldaviensem hominem meum inmitte­rem, miseram et revenit, et hanc relationem wayvoda Moldavus de negotiis illis fecit: Si cuipiam amicorum meorum ego plaeuero, me inveniet. Ceterum in prescripta congregatione vestra dominatio interesse velit, quia absente < vestre dominationi > ') nil determinare poterimus. Valere vestram dominationem quam felicissime op­tamus. Dátum in Gyergyo, dominica post Luce euangeliste, anno Domini Millesimo quingentesimo quarto. Andreas Lazar vestre gratiose famulus dominationis. Külcím: Magnifico domino Johanni Tarczay comiti siculorum, domino nostro gratioso. nov. 4. 1504. okt. 20.: *) vestra dominatione helyesen. Barabás: Székely Oklevéltár

Next

/
Thumbnails
Contents