Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
vestra dominatio faciat diligentiam, quod sepe scribat ad reginam novitates et de Moldavia et aliunde, quia regina delectatur. Sciatis quoque, quod iam iverunt ad dominam uxorem vestram pro occupandis illis pertinentiis ad Swreny, misi quoque simul litteras regis et regine, ubi promittunt vobis dare similia bona, sicut sunt illa, que ad suam maiestatem íuerint devoluta. Dominus Waradiensis sigillavit libenter litteras regias pro assecuratione vestra. Reginalis maiestas valde grato animo suscepit a dominatione vestra, quod yos non feceritis difficultatem et dominus palatinus fecit, credatis, quod nichil amisistis, modo utraque maiestas vivát. Misi similiter litteras obligatorias, que sonant ad IIP' florenorum, intimavi tamen domine, ut remittat quietantiam super mille florenis, de quibus dominationem vestram contentum reddidit, spero quoque, quod domina ita sit per dominationem vestram informata, ut satisfaciat voluntati regine. Ubi vero non facérét, dolerem. Quare non esset malum, quod dominatio vestra nocte dieque mitteret ad illám conmittendo eidem, quod illas pertinentias habitis litteris pretactis homini regine consignet. Mittat etiam dominatio vestra quietantiam de illis mille florenis, de quibus scitis, quia dedi litteras super totam summám, quas posset dominatio vestra ostendere, ne quis dicetur, quod dominatio vestra regine gratis dedisset illas possessiones. De mea erga dominationem vestram observantia nuncquam dubitetis, sed nec de animo regine, que certe est dominationi vestre gratiosissima domina et non dubitet, quod refundat vobis pertinentias Swreny, si vivet. Illos autem mille quingentos florenos restantes similiter persolvet procul dubio. Ceterum commendo me, meosque dominationi vestre, quam valere cupio. Ex Buda, ultima die mensis Augusti 1504. Deditissimus eiusdem Joannes Polner etc. Sciatis, quod medicus ducis Corvini intimavit regine, quod iam desperatum sit de vita sua. Hoc secreto. 1504. aug. 31-