Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

Commendatione sui premissa. Magnifice domine et fautor singularissime. Heri sunt nobis allate littere vestre magnificentie, ex quibus percepi machinationes contra vestram magni­ficentiam, sed spero, quod non prevalebunt illarum aucto­res. Sciatis itaque, quod statim ea reginali maiestati signi­ficavi et regie maiestati, et utraque maiestas non parum egretulit, scribitque regia maiestas ad dominum wayvo­dam, ut posthabitis excusationibus castrum Gorgyn ma­nibus vestris consignet, quod nisi fecerit, timeo ne do­minus wayvoda peniteat. Seribit etiam tam regia, quam reginalis maiestas ad universos siculos, prout optastis, eosdem confortando et remonendo suspicionem, que [ipsis] 1) est suggesta. Jam vestra dominatio faciat litteras cito presentari et agat pro suo ingenio ea que debet, ut possit et siculis et utrique maiestati piacere. Quitquid autem evenerit, rogo, ne parcatis equis et expensis. Quan­tocius regine seribite, sua maiestas providebit. Est cura plurimum dominationi vestre affeeta, Preterea sciat, quod hic sunt nunctii siculorum dam­nificatorum et regina miratur, quare non venerint ex alia parte scilicet Andree Lazar, cum tamen significaverant se venturos. Eapropter vestra dominatio omnibus viribus illos persuadeat, quod citissime suos nunctios mittant, ut reginalis maiestas inter eos perficere valeat, que propo­suit. Ita enim et dominatio vestra cum maiori quiete re­manebit. Loquamini etiam domino Nicolao de Bethlen et Joanni Barlabassy, ut simul cum illis iuxta desiderium re­gine veniant huc, ut intersint compositioni propter eorum etiam honorem et omnium nobilium. Sciatis insuper quod hic varii rumores sparguntur et usque ad aures utriusque maiestatis pervenerunt, qualiter Emericus Torek intraverit Transsilvaniam cum copiis gentium et intelligant se mutuo dominus wayvoda cum illo, proposuerintque, nescio, quid incipere. Quapropter sitis circumspectus, potestis enim invocare civitates saxo-

Next

/
Thumbnails
Contents