Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
TRIUM GENERUM SICULIS. Superioribus diebus paulo ante discessum nostrum de illo regno nostro Hungarie ad hoc regnum nostrum Bohemie, dum videlicet vos quoque propter certa negotia nuncios vestros apud nos Bude habebatis, audivisse et intellexisse vos non dubitamus, qualiter fidelis noster magnificus t. 1) waywoda partium illarum nostrarum Transsilvanarum officiolatum waywodatus earundem partium Transsilvanarum coram nobis deposuerat et resignaverat. Nunc quoque speciales et notabiles homines suos puta egregium t. 2) vicewaywodam et nonnullos alios familiares suos ad nos huc Pragam usque miserat, quorum medio eundem waywodatum undecunque motus rursus omnino resignavit. R) Nos vero quemadmodum nec ibi Bude, Bartholomeus Dragffy a szászokhoz és a püspökhöz küldött rendeletben. 2) Stephanum Thelegdy ugyanott. 3) certas allegando causas, propter quas amplius tenere nollet, Inter alias autem allegavit, quod vos saxones ad eum attendere sibique obedire non velletis, quoniam vos a protectione et iurisdicione sua abstraxissemus et protectionem vestram alteri puta fideli nostro magnifico Jose de Som comiti Themesiensi commisissemus, per quod auctoritas eiusdem waywode non mediocriter diminuta esset. — — Scitis autem bene, nunquam a nobis esse commissum, ut ad ipsum waywodam non attenderetis aut quod sub protectione ipsius non essetis. Quare volumus et fidelitati vestre districte precipiendo committimus et mandamus, quatinus sicut ad alios predecessores suos waywodas et etiam ad ipsum hactenus attendistis, ita nunc quoque ad ipsum modernum waywodam audire et attendere — — et — — iuxta commissionem eiusdem waywode more alias consueto expedire gentes vestras, et si opus erit, etiam per singula capita ad propulsandos quoscunque hostes illius regni nostri penes eundem waywodam insurgere — — debeatis et teneamini — — a szászoknak szóló rendeletben. Rogamus igitur fidelitatem vestram et requirimus, velit ommissis privatis simultatibus et contentionibus communi bono et saluti illius patrie consulere atque tempore necessario, prout hactenus semper fecit, gentes suas penes ipsum waywodam mittere, ceterosque nobiles et regnicolas illarum partium, quibus et nos similiter seripsimus, inducere, quo penes eundem waywodam insurgant — — írja a király az erdélyi püspöknek.