Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

Martha vocata, consors Anthonii Chyryek de Bodog, filia vero condam Blasii de Zenthgyerg personaliter, onera vero et quelibet gravamina puelle Juliáné filie sue cunctorumque aliorum fratrum, proximorum et consan­guineorum suorum, si in infrascriptis persistere nollent, per omnia in se ipsam recipiendo coram nobis constituta sponte et libere est confessa in hunc modum, quomodo ipsa animo deliberato maturoque consilio intra se pre­habito totales portiones suas possessionarias in possessio­nibus Kerezthwr et Zenth Marthon et predii Lybanth vocatas,' 1) in comitatu Thordensi existcntes 4) habitas, item totale siculiatum su'um ubilibet et in quibuscunque viliis et possessionibus in terra Siculia habitum et existens, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibus­libet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris. pratis, nemoribus, silvis, rubetis, aquis, fluviis, molendinis, vineis et generaliter cunctis utilitátum integritatibus quo­vis nominis vocabulo vocitatis de iure et ab antiquo ad dictas portiones possessionarias nec non siculiatum pre­dictum spectantibus et pertinere debentibus nobili Ni­colao Thoth de Zenth Anna et domine Anne consorti eius­dem, sorori videlicet carnali prefate domine Marthe pro sexingentis florenis auri puri hungaricalibus boni, veri et iusti ponderis, plene ut dixit ab eisdem habitis et levatis dedisset, tradidisset, vendidissetque et ascripsisset, immo dedit, tradidit, vendiditque et ascripsit eisdem eorundem­que heredibus et posteritatibus universis iure perpetuo et irrevocabiliter utendas, tenendas, possidendas pariter et habendum, nullum ius nullamve iuris et dominii proprie­tatem sibipsi ac suis heredibus et posteritatibus reser­vando, sed totum et omne ius et dominii proprietatem in prefatos Nicolaum Thoth et dominam Annám consortem eiusdem, ipsorumque heredes et posteritates universos transferendo, assumpmens nichilominus prefata domina Martha annotatos Nicolaum Thoth et dominam Annám 3) vocatis helyesen. 4) existcntihus helyesen.

Next

/
Thumbnails
Contents