Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)
martialem virtutem Tibi sectandam proposueris, in eaque eximios progressus feceris, ut in suprafati capitaneaius praerecensitorum praesidiorum Egervár, Pölöske et Szent Györgyvár officium per nos clementer assumi, in eoque hereditarie confirmari merueris, cui officio, vei exinde Te hactenus laudabiliter praefuisse in comperto haberetur, quod gravissimis hisce durantis adhucdum belli Turcici sub tempestatibus propriis tuis sumptibus et expensis exercituando, tam apud armadam nostram, quam et alibi militarium servitiorum tuorum indefessam operám contestatus fueris, imo tum in gloriosa urbis Budensis expugnatione, quam et AlbaRegalensi, Canisiensi et Szigethiensi ploquadis aliorumque quamplurimorumlocorumvictricibus armis nostris í'actis recuperialionibus personali praesentia assistendo eximia militaris virtutis et heroici animi specimina exhibueris. Ut igitur integerrima lua fides et fidelitas altiores adhuc radiees agere valeat, praeclaraque tua qua domi qua militiae exhibita facinora uberrimo caesareo regiarum gratiarum nostrarum erga Te declarato argumento compensari, taliterque caeteris pariter fidelibus nostris in virtutis palaestra desudantibus subditis similia benemerendi studia amplectendi et imitandi ampliores stimuli ac incitamenta addi valeant, et vei hoc pacto Te, tuaque posteritale praenarrata maiorum et potissimum patrui et fratris tuorum merita perennaturo insignium titulorum et honorum recolantur et condecorentur monumento, Te Georgium Széchény, uti bene meritus es, ac per Te Helenam Morocz consortem tuam, necnon Sigismundum filium, Juliannam item et Juditham filias universosque liberos, heredes, posteros ac descendentes tuos legitime iam nalos et deinceps Dei beneí'icio in infinitum nascituros 11011 solum in numerum et consortium verorum antiquorum et indubitatorum memorati regni nostri Hungáriáé, partiumque eidem annexarum magnatum seu baronum, rubra cera in literarum suarum obsigillatione utentium, idque motu proprio, animo deliberato, et ex certa scientia nostra, sano accedente consilio cooptandos, et adscribendos duximus, verum etiam eadem, qua premissum est, protestatis nostrae plenitudine ex speciali gratia nostra, et ad praenumerata patrui tui archiepiscopi olim Strigoniensis Georgii Széchény merita benigna reflexione, titulo quoque comitis vulgo germanice Graff nuncupari solito cum 46*