Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)
quomodo ipsa scilicet domina Elizabeth esset filia condam Nicolai de Gewmrew ex domina filia condam Pauli de Petery progenita, ipse vero Nicolaus foret filius dicti Emerici ex nobili domina Nesthe similiter filia eiusdem Nicolai de Gewmrew sorore carnali dicte domine Elizabeth ex eadem domina 1 procreatus, unde ipsi dotes et res parafernales ac ius quartalicium nobilium dominarum, ut puta dicte filie annotati condam Pauli de Petery de porcionibus possessionarys eiusdem Pauli in possessionibus Petery predicta 111 dicto Pestyensi ac Zechen in Neugradiensi et Gvurkv vocatis in Hontensi comitatibus existentibus nunc apud manus Stephani Thwruk ac Simonis, Georgii et Petri de Zechen 2 predicta necnon Pauli magni de eadem Zechen habitis ipsis provenire debentibus ab eisdem rehabere vellent iure admittente. Quo audito prelátus Stephanus Thwrouk pro se personaliter et pro annotatis Symone Georgyo Petro et Paulo cum procuratorys literis nostris in nostram exurgendo presenciam respondil tali modo, quod hoc verum foret, ut prescripta iura dotalicia fierent, et de eisdem iuxta valorem estiinacionis earundem porcionum salisfacere prompti essent et parati, et quia ad huiusmodi estimacionem faciendam nostri et vestri homines destinari debent, pro eo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestros mittatis homines pro utrisque partibus pro testimonys í'ide dignos, quibus presentibus magister Benedictus de Peczel, aut Petrus cle Alba, sin Johannes de eadem Peczel, sive Georgius de Karad(?) alys absentibus homo noster per vos ad id specialiter transmissus vigesimo quinto die festi epiphaniarum domini nunc venturi et alvs diebus ad id aptis (et suf)ficientibus ad facies possessionum Petery Zechen et Gyurky predictarum consequenterque porcionum possessionariarum prelibati condam Pauli de Petery 11 eisdem habitarum vicinis et cometaneis suis un versis inibi legitime convocatis presentibusque, predictis vei eorum legitimis procuratoribus presentibus accedendo easdem porciones possessiotiarias ipsius condam Pauli visis et circumspectis quibuslibet earum utilitatibus qualitatibus-quantitatibus fructuositatibus et valore regali mensura mensurando, vei si mensurari nequirent, visu considerando odio favore et amore parcium 1 A három utóbbi szó áthúzva. 2 Áthúzva, felette predicta.