Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)
1423 november 20., Gyarmat. Garai Miklós nádor előtt Nógrád megye hatósága bizonyítja, hogy Farnosi Vid a Ivövesdiek okleveleit ellopatta. (N)os Nicolaus de Gara regni Hungarie palatínus et iudex Comanorum memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod in congregacione nostra generáli universitati nobilium Newgradiensis et Hontensis comitatuum feria quarta proxima post festum omnium sanctorum prope villám Gyarmath celebrata Stephanus filius Johannis Bak fily Makó de Kwesd sua ac Blasy fily necnon puellarum Dorothee Margarethe et Elene filiarum suarum, item nobilium puellarum Anne et Cristine filiarum necnon domine Dorothee sororis uterine Ladislai fily Johannis fily Mauricy de eadem Kwesd personis de medio aliorum exurgendo proposuit eo modo, quomodo ipse una cum prefato Ladislao p m processum et originem naturalem ab uno avo videlicet condam Stephano filio Endree sumpsissent et habuissent, ipseque mecliam partém possessionis Mohora, aliam vero partém eiusdem possessionis Mohora prefatus Ladislaus filius Johannis sub nomine possessionis hereditarie tenuissent et conservassent, instrumenta vero literalia corporalia et originalia super eadem Mohora confecta apud ipsum fuissent et extitissent, que quidem instrumenta ipse pro tuiciori conservacione eorundem instrumentorum super eadem Mohora confectorum manibus et potestati Ladislai fily Johannis dicti Fodor iobagionis sui in dicta Mohora residentis dedisset et assignasset, Wyd itaque filius Michaelis de Farnos per nobilem dom iiam Vsannam consortem suam filiam Michaelis í'ily dicti Makó pro iuribus eiusdem domine in dicta Mohora residenciam faciens, et eadem domine Ysanna necnon Johannes filius eorundem sencientes et realiter cognoscentes prefata instrumenta erga antedictum Ladislaum iobagionem suum per ipsum reposita fore, dolositate in unum conspirantes eadem instrumenta apud prefatum Ladislaum iobagionem suum reposita per quendam malefactorem appreciatum et fraudem ipsius et pretacti Ladislai de domo ipsius iobagionis sui subtrahv et furari fecissent, que illuc collocassent et discipassent, quo eorum placuisset voluntati. Post subtraccionem vero huiusmodi instrumentorum