Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)

divisissent, ubi pro signo metali sub quadam arbore silicis unam metam terream erexissent, cuius quidem prati pars occidentalis sepefato Matheo cessisset eleclive, altéra vero pars eiusdem prati ex parte orientis prefatis Stephano filio Pauli et Deseu filio Vgrini cessisset et devenisset, terras autem arabiles, predicta prata et feneta ab invicem separant et distinguunt ita videlicet, quod omnes terras arabiles ultra prata predicta ex parte Bechkewelgh dicti predicti Stephanus filius Pauli et Deseu filius Vgrini ex consensu partis ad verse pro se eleclive recepissent, alias vero terras arabiles ex parte meridionali prati antedicti sepenominato Matheo filio Michaelis pacifice commisissent. Insuper prout ydem noster et vester homines nobis retulerunt, partes in hoc concor­dassent, quod ecclesiam vias et semitas, aquas recentes, silvas et nemora communi usui reliquissent, itaque unus alteri temporis in processu contradicere 11011 valeret in eisdem. Post hec autem ydem vester et noster homines ad dividendam possessionem Petry prenominatam inter partes antedictas, ut premittitur pariter accessissent, ipsamque hoc ordine divisissent: primo videlicet dividendo sessiones et loca sessionalia incepissent a parte sep­temtrionali, iuxta quandam magnam viam prope quandam arborem piri unam metam terream erexissent abhinc transeundo versus meridiem venissent ad quinque arbores pomorum, sub quibus unam metam terream erexissent, deinde versus eandem plagam venissent ad unum antiquum puteum, ubi similiter unam metam terream erexissent, ab eadem plaga venissent ad quendam locum cellary, ubi ipsum locum cellary pro meta commisissent, deinde venissent ad quandam viam, que ducit ad ecclesiam, et per eam Lranseundo usque ad ecclesiam venit ad mediam columpnam ecclesie, susten­tantem ipsam ecclesiam, quam columpnam pro meta commisissent, et ibi mete sessionum terminarentur. Qua divisione facta partém orientalem, videlicet ex parte mete Jacobi fily Johannis sepedicto Matheo commisissent, partém vero occidentalem videlicet ex parte possessionis Gwmurew sepefatis Stephano filio Pauli et Deseu filio Vgrini reliquissent. Demum quoddam rubetum similiter ad duas equales divisissent, cuius partém adiacentem ex parte possessionis Thece commisissent Stephano filo Pauli et Deseu filio Vgrini autedictis, aliam vero partém eiusdem rubeti ex parte possessionis

Next

/
Thumbnails
Contents