Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)
haberi allegantibus sepefatus Stephanus filius Pauli iamdictam porcionem possessionariam ipsius Mathei, medietatem scilicet medietatis iamdictarum duarum possessionum ipsorum erga suas ac pretacti Deseu i'ily Vgrini manus haberi, sed eandem tamdiu, donec de premissis laboribus eorum et expensis, quibus ipsam a prefatis Paulo et Jacobo reoptinuissent, ac iniurys antedictis plene eis impenderetur satisfaccio, se et eundem Deseu reddere nolle indicarat, ex tenore autem prescriptarum literarum patencium dicti comitis capelle regie prelibatus Stephanus filius Pauli de possessionibus suis porcionibus in diclis duabus possessionibus habitis in pretactis octavis festi beati Jacobi apostoli eidem Matheo sub obligamine dictarum trium marcarum sine iudicis porcione, si secus facérét divisionem congruentem dare assumpsisse,ipse vero Matheus usus fructus et utilitates porcionis sue in eadem Olsouzechen habite anno tunc in presenti eidem Stephano ad utendum commissione, et pro dicto iobagione afugato alterum iobagionem adducereassumpsisse reperebantur, ut plenius prefertur, per cuiusquidem possessionarie porcionis ipsius Mathei eidem Stephano aducendum commissionem de laboribus et expensis antedictis, pro ipsius vero iobagionis adduccione et de iniurys premissis ipse Matheus prefato Stephano satisfaccionem impendisse aperuerat, iamdictus Stephanus ipsam divisionem possessionariam Matheo antedicto necin ipsis octavis festi beati Jacobi apostoli scilicet per partes ad hoc deputato, prout assumpserat, curarat assignare, nec eciam ad hoc tamdiu donec de premissis laboribus expensis et iniurys idem Matheus sibi satisfaceret, dictam divisionem possessionariam sibi dare velle fassus extiterat, pro eo ipsum Stephanum filium Pauli iuxta premissam suam obligacionem propriam in ipsis tribus marcis sine iudicis porcione contra prefatum Matheum filium Miehaelis agravari decernentes, commiseramus iudicando, ut homo regius infradeclarandus coram testimonio predicti capituli ecclesie Vachyensis in octavis dierum strennarum proxime tunc venturis ad facies medietatum dictarum duarum possessionum Olsouzechen et Petry vocatarum apud manus eorundem Stephani et Deseu habitarum vicinis et cometaneis earundem universis legitime convocatis et presentibus, vei earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo, ^egitima reambulacione earundem prehabita, visis et circumspec-