Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)
ex officio regie dignitatis incumbit metiri meri La singulorum, ei singulis pro meritis respondere, volentes sibi grata recompensacione occurrere, quamquam retribucio minor sit merito, et quasi valde modica inspecta magnitudine fidelitatis et serviciorum nobis in hoc et toti regno impensorum, terram Ozlar arabilem ad tria aratra abitatore carentem contulimus dedimus atque tradidimus Oltumano memorato, sibi suisque heredibus heredumve sueessoribus pacifice et quiete perpetuo possidendam, fecimusque predictum Oltumanum introduci per fidelem et dilectum nostrum magistrum Job prepositum Budensem in corporalem possessionem terre memorate. Mete igitur seu termini dicte terre, sicut idem dilectus et fidelis noster magister Job nobis retulit, hoc ordine distinguuntur : quod ab oriente sunt due mete, quorum altéra separat terras Becha et Prich filiorum Georgy, inde vergit ad terras Johannis filii Ilhv, in qua terra transit stratam publicam, et ascendit in valle inter duos montes, ibi pervenit a plaga ineridionali ad terras abbatis de Pancutha nomine Wry, deinde perveniet hereditariam terram Oltuman supradicti, ex parte autem occidentalis plage separat terra abbatis sancti Martini de Sacro Monté Pannonié, ubi sunt tres mete capitales, et perveniet ad 1 empticias terras Oltumani sepius memorati, de qua tendit ad metas priores. Ut igitur nostra donacio seu concessio robur perpetue stabilitatis et firmitatis opptineat, in argumentum amplioris fidei presentes eidem concessimus litteras sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Dátum anno dominice incarnacionis M° CC° quinquage imo secundo decimo kalendas May regni autem nostri decimo octavo. Hártya eredetije a pecsétet tartó sárga-vörös selyemfodrattal az Országos Levéltárban, N. R. A. fasc. 1713 nr. 30 = Dl. 363. sz. Hátán XV. századi írással : 1252. Ozlary donatio ees hatharyaras. Kiadta több hibával Wenzel Gusztáv az Árpád-kori új okmánytár VII. k. 338—339. 1. Fényképmásolata a mű 69. lapján. 1 Későbbi beirás.