Szabolcsvármegye levéltárának mohácsi vész előtti oklevelei. (Nyíregyháza, 1901.)
et irrevocabiliter dedisset, donasset et ascripsisset, insuperque quandam portionem eorumdcm Laclislni et Sandrini possessionariam propriam, in eadem Chepa, alias apud manus clicti Thome titulo pignoris habitam eisdem Ladislao et Sandrino Polca plenarie et effective, velut jus eorum liereditarium remisisset et resignasset, manus suas et jus suum de eadem prorsus et per omnia excipiendo, isto lamen per partes adjecto, ut quia due partes judiciarie bonorum, seu hereditatum ejusdem Thome prefatos Sebastianum et Andreám de Sap ex donatione dicti domini nostri regis vigore ipsarum literarum palatinalium sententionalium facta concernere dinoscerentur oljlioc predicta executio per prefatum capitulum ecclesie Budensis, simulcum literis exinde emanatis et confectis, tam pro parte dictorum Sebastiani et Andree, quam etiam Ladislai et Sandrini secuta et facta in suo vigore permaoere debeant. Yoluerint etiam eedem partes, quod quandocunque temporum in eventu idem Thomas ele Zenthlaczlo, vei Augustinus de Chepa, aut ipsorum herecles memoratos Sebastianum et Andreám, ac Ladislaum et Sandrinum, heredesque eorumdem ratione ipsius portionis possessionarie dicti Augustini, eisdem ordine prenarrato per prefatum rfhóin am inscripte, aut etiam dictos Sebastianum et Andreám de Sap in dictis duabus partibus judiciariis quoquomodo turbare et impedire niterentur, vei forte fassionem prescriptam aliquatenus in toto aut in parte infringere et retractare attemptarent, extunc pretacte litere sententionales contra antelatum Tliomam emanate in suis pristinis vigoribus relinqui et permanere deberent, atque possent harum nostrarum, quibus sigillum nostrum authenticum est appensum, vigore et testimonio litera-