Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
quibus Maiestas Vestra non paruni dependet, subsidium pecuniarum nobis praestare dignetur, ut iis miles ad solutionem mensualem conductus, nobis adhaerere et huic hosti resistere possit. Facile siquidem Maiestas Vestra Serenissima id trutinare dignabitur, quantum super eiusmodi populum expendetur, cui in castris solutio mensualis datur, duos enim iam menses, cum dimidiato sub huius arcis obsidione consumpsimus. Et Joannes de Zápolya Joanni Podmanizci (így!) aliquod subsidium milite equestri et pedestri praestitit, quo eidem arci auxilio adesset, subvenire possit. Quare iterum atque iterűm Serenissimae Maiestati Vestrae, tamquam domino nostro clementissimo humillime supplicamus, quatenus nos in eiusmodi et tam necessaria re iuvare dignetur, nam si ab Ser. Maiestate Vestra aliquid damni accideret, non dignetur tandem Maiestas Vestra Serenissima nobis culpam imputare et si quidem ditiones iam ulterius per ipsum Podmaniczky et igne et depraedationibus consumentur. Nihilominus tamen, si etiam penes Vestram Ser. Maiestatem vita nostra comite et durante firmiter perseverare volumus, 1 in Vestra tamen Serenissima Maiestate firmám et indubitatam spem collocamus. Quod nos in eiusmodi necessitate Maiestatis Vestrae Serenissimae et nostra deserere 11011 dignabitur. Cum iis Serenissimam Maiestatem Vestram diu incolumen valere feliciterque regnis potiri optamus, nosque eidem humillime, tamquam domino nostro clementissimo commendamus. Ex castris sub arce Budietyn metatis, prima die mensis Augusti, 1537. Eiusdem Maiestatis Vestrae Serenissimae servitores Nicolaus Koska de Sedlecz Joannes de Dubovecz. Jegyzet: Ezen felterjesztés kapcsán I. Ferdinánd utasította a helytartótanácsot, hogy : „cum itaque, ut praefati supplicantes interteneantur, nosira regnique istiushoc potissimum tempore plurimum intersit, vobis expresse committhnus et mandamus, uti eosdem exponentes cum eorum equis omnino interienere contentosque reddere curetis et debeatis". Prága, 1537 augusztus 27. (Fogalmazványa a bécsi Staatsarchivban. Hung. 1537. f. 32. 1 A7 utolsó mondat az eredetiben megismétlődik, bizonyára az íródeák elnézéséből.