Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
caverit, quod ad hunc domandum miserit ante hos annos capitaneum suum cum exercitu iusto, dum scilicet uonnisi unicum castrum 1 latrunculus iste obtinebat, sed omnis illius capitanei conatus in irritum cessit, dum hunc, castri sui et regionis commoditate sese tutantem, domare nequiverit. Habét nunc idem longe plura fortalitia, nempe quinque, 2 ex quibus amplam habét et se defendendi et alios infestandi commoditatem. Certe nobis ex paucis iis et eis quoque dimidiatis comitatibus vix imputari potuerit, quod latrociniis illius resisti non potuerit, licet quoad fieri potuit, ut latrocinia eius compescantur, omnibus viribus in hoc incubuerimus, sed multa undique impedimenta sunt obiecta. Mulli enim erant inobedientes, qui cum in aliis rebus tergiversabantur, tum contributionem ad regni defensionem ordinatam turbabant. Sed et dominus eapitaneus Maiestatis Vestrae 3 in sua ad partes superiores profectione comitatum Zoliensem per se dicavit et exegit ad mille quingentos florenos, ut arbitramur. Veniunt praeterea et a Maiestate Vestra Sacratissima commissiones variae, regni huius constitutioni per Maiestatem Vestram Sacratissimam approbatae et confirmatae, contrariae. Nunc quoque idem dominus capitaneus, aliorum arbitramur suggestione inductus, dicam in comitatu Honthensi exigere vult, in quo nos a regni constitutione, gratioso Maiestatis Vestrae consensu confirmata, nulla ratione discedere possumus, nec audemus. Similia nobis de bonis civitatum montanarum in numero et medio nobilitatis existentibus committit idem dominus capitaneus, sed nos regni ordinationi contraire non licet. Supplicamus Maiestati Vestrae Sacratissimae, dignetur eidem committere, ne nos in iis turbare contendat et pro dignitate sua nos quoque in nostra aestimatione, pro regni libertate et honore conservare gratiose dignetur, ut alia sua regna et proviricias quasque sólet. 1 Vágbeszterce. 2 Vágbeszterce, Lednice, Szucsa, Budetin és Hricsó. 3 Fels Lénárd főparancsnok.