Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
Nagyszombat, 1537 március 26. Thurzú Elek királyi helytartó erélyesen követeli Körmöcbányától és Besztercebányától, hogy a Fels Lénáit főkapitány sürgetésére elindítandó hadak költségére kivetett öszszeget haladéktalanul küldjék meg öt napon belül. Sasinek V. Ferenc másolata Besztercebánya levéltárából. Orsz. Levéltár. Múzeumi levéltár. Másolatok. Prudentes et circumspecti amici honorandi. Quanti per vos monitio nostra amica quanti publica authoritas fiat, facile ex his recipere licuit, quod dum literae per nuntium nostrum fuissent vobis redditae, nec litteris nobis nuntii medio respondere voluistis, tantum abest, ut id, quod per omnes ordines est vobis impositum, coníerre et huc mittere voluissetis. Nunc magnificus et generosus dominus Leonhardus de Felz 1 supremus capitaneus Regiae Maiestatis sedulo instat et urget, ut eas levis armaturae copias expedire curaremus, sine quibus sua ad publicam defensionem profectio satis commode fieri non possit. Sed res alitus (!) non nos sumus causa. Ne quid autem gravioris detrimenti (quod Deus avertat) contingat, vos iterum requirimus, ut quinto die a die datarum praesentium illám summám in manus nostras huc mittere integram debeatis et secus ne feceritis, nam si neglexeritis, videbit dominus capitaneus quid sit faciendum. Ex Tirnauia, feria secunda post dominicam Palmarum, 1537. Comes Alexius Thurzo de Bethlenfalva iudex curiae et locumtenens Regiae Maiestatis m. p. Kívül: Prudentibus et circumspectis Cremniciensis simul etiam Bistriciensis, caeterarumque civitatum montanarum iudicibus et iuratis civibus, amicis honorandis. 1 Leonardus baro in Vels, cons'liarius et supremus curiae nostraemarschalcus, generális et supremus capitaneus exercitus nostri in Hungaria. (Bécsi Staatsarchiv. Hung. 1537. f. 50. 1537 febr. 21-én kinevezve.)