Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Frywaldt. Exusta fűit per lancigeros tempore obsidionis arcis Bvztricze. Parrochus et iudex iuramentis eorum affir­marunt nullum colonorum habere substantiam, nedűm sex, ut continent articuli Posonii confecti novissime, verum ne trium florenorum valoris habere. Ideo nil illic dicavi. Mosstencz inferior. Arcis Kazza. Ibi p. dic. III. Una porta deserta propter praedones domini Podmanyczky, quos skod­nykok vocant. Zawatka. Ad Kazzam. Ibi p. d. nulla. Deserta est totaliter propter violentiam et rapinam latronum, quos Podmanyczky fovet, ut praefertur. Notandum, quod bona, quae tenet magnificus dominus Joannes Podmanyczky, videlicet arces Bezthercze, Hrychow, Lednycze et Bwdethyn, necnon oppidum Baan cum suis attinentiis pagis sunt virtute litterarum Regiae Maiestatis pro eodem exemptae. Item idem dominus Podmanyczky non admisit me dica­torem 1 dicare bona dominorum nobilium sibi vicinorum, prout nec anno praeterito admiserat, sed eadem bona pro se dicavit, nullo iure ad hoc habito, michi exhibito, sed sua propria auctori­tate et insolentia ductus. 242. Pozsony—Sempte, 1537 februárius 8—március 19. Thurzó Elek jelentései I. Ferdinánd királyhoz katona­ügyekről és jőleg Podmaniczky János és Ráfael garázdál­kodásairól. Eredetijök a bécsi Staatsarchivban. Hung. 1537. fasc. 30. (Pozsony, 1537 febr. 8.) „Sacratissima etc. Facta est in praesentia Maiestatis Vestrae quoque mentio non semel, quod ad res contra adversarios ge­rendás peditum opera multum indigeat fidelium suorum defensio, pedites vero nullibi commodius, neque facilius reperiri posse, quam in Moravia, ubi nunc domini et status, nescio quam difficultatem in dandis ad vici­norum postulationem peditibus facturi dicuntur. Maie­1 Francisci Tamás.

Next

/
Thumbnails
Contents