Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
torum intelleximus hanc esse, ut ad conservandas gentes de presenti subsidio unius floreni maiestati sue oblato solutio fieret. 1 Cum autem non incertis auctoribus cognoverimus Joanni Podmanyczky ultra priores vires nova etiam subsidia et copias peditum et equitum ex Polonia accessisse, ut pláne dubitandum non sit, quin hae a tam remotis locis copiae non in vanum, sed ad rapinas et omnis generis mala exercenda conductae videantur, contra quos non solum copiae, quae nunc una in castris sunt, interteneri debent, sed etiam quoad maiestas regia, quam diligenter et sedulo sollicitamus, solidiori modo ad avertendum hunc hostem publicae tranquillitatis providere possit, quantum fieri poterit, ampliores copiae conducendae erunt, in tanta itaque necessitate publica, cum res haec urgentissima sit, nec patiatur, ut exactio ipsius subsidii more alias consueto per connumerationem et diversas solitas prorogationes in longum protrahi deberet : Ob hoc dominationes vestras requirimus et hortamur, regia etiam auctoritate mandamus, quatinus considerata publica defensione, qua maximé hae partes indigent, huiusmodi subsidium secundi floreni, qui maiestati suae publice est oblatus, statim infra quintum decimura diem, quo praesentes litterae nostrae vobis praesentatae fuerint, nulla connumeratione, nullo etiam alio processu ad id expectatis, ad manus vicecomitis et iudicum nobilium vestrorum iuxta munus et summám alterius subsidii unius floreni per vos prius exoluti exigere et exolvere velitis et debeatis; nunquam enim rectius opera collocari potest, quam cum id quod contribuendum est, ad propriam quisque defensionem conferet, hortamur, ne aliud feceritis. Nam alioquin ab his, qui exolvere neglexerunt, utpote, qui defensionem saiutis publicae contemmunt, per omnia remedia etiam, si pars aliqua exercitus contra tales mitti debebit, huiusmodi dica oblata exigetur, dominationes vestrae tamen velint ostendere, in hoc suam erga bonum publicum diligentiam et promptitudinem 1 Eszerint Nyitra megye dicáján kívül szükség volt Bars megye dicájára is; ennek felhasználását I. Ferdinánd megengedte.