Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Cum autem negotium hoc tanti momenti sit, ut nisi dictus Podmanytzky compescatur, aliquid peius timendum sit, praesertim cum ipsum et ex Polonia et aliis locis undique gentes contrahere, ad seque non parvam latronum colluviem confluere percipiamus et ob id a coepta expeditione contra eum minimé cessan­dum esse existimemus, praefatus vero Turzo a nobis vocatus fuerit, eiusque praesentiam in rebus Hungari­cis, quas hoc quidem tempore pro conservatione et tuitione regni istius nostri, eiusque regnicolarum et subditorum nostrorum tranquillitate servanda singulari studio agere et tractare decrevimus, maiorem in modum desideremus, eoque non facile carere possimus : Qua­propter ut et ipse ad nos commodius venire queat et interim nihil minus adversus Podmanytzky armis procedi coniuratioque ipsius tam perniciosa exstirpari valeat, fidelitati tuae harum serie firmissime praecipi­mus et mandamus, uti te unacum equitibus tuis in loeum illum, ubi nunc praefatus locumtenens noster contra dictum Podmanytzky belligerat, incunctanter et absque ulla exceptione recipias, viresque seu capi­taneatum eius in hac militia subire non detrectes, sed pro solita fidelitate et obedientia in nos tua, hoc offi­cium assumas et omnibus viribus... 1 tam scelerati hominis violentiam conterere etc. Dátum Viennae, 9. Novembris, 1536. Jegyzet: A király ezt a parancsot 1536 november 14-én megismételte. (Fogalmazványa ugyanott.) 1 Olvashatatlan szó.

Next

/
Thumbnails
Contents