Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
propria persona cras summo mane unacum equitibus et peditatu movebit, pernoctabit in Baymocz, 1 aderunt et copiae domini Nicolai Kostka. 2 Insuper et ex Ilava 3 et Kazza 4 castris omnes equites eo venient. Ex parte autem inferiori gentes domini Strigoniensis, 5 domini item locumtenentis 6 et domini Francisci Nyary, 7 ac etiam aliorum dominorum sese moverunt, ita quod tam a tergo, quam a fronté perduellionem ipsam aggrediemur. Propterea velint et Dominationes Vestrae tam equites, tam etiam pedites, quos pro hac necessitate dare volunt, mature expedire, ita ut crastina die ad vesperum in Baymocz constituantur. In hoc Dominationes Vestrae primum Regiae Maiestati, domino nostro clementissimo, deinde partibus his et etiam propriae libertati earundem non vulgare servitium sunt praestituri. In reliquo easdem foelicissime valere optamus. Ex castro nostro Sklabynya, sexta Octobris anno Domini 1536. Franciscus de Rewa personalis praesentiae Regiae Maiestatis locumtenens, comes Thurociensis. Kívül: Prudentibus et circumspectis dominis iudici, iuratisque civibus civitatis Cremniciensis. amicis nostris honorandis. 1 Bajmóc vára, Privigyétől ny. Nyitra vm. 2 Kosztka Miklós, akiről már többízben szó volt. 3 Illava vára, Trencséntől ék. a Vág völgyében. 4 Kasza vára, az előbbitől ék. 5 Wárdav Pál esztergomi érsek (1527—1549). Budai F. : III. 369—72."11. 6 Thurzó Elek országbíró. Budai F. : III. 297—301. 11. 7 Nyáry Ferenc, ezidőszerint aulicus, 1537-től hontmegvei főispán. Budai F. : II. 475—78. 11.