Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
oppidi Baan, ex quo saepedictus procurator magnifici domini Joannis de Podmanyn in persona civium oppidi Baan similiter legittime comprobare dinoscebatur, ipsos cives' oppidi Baan extra iuris ordinem fuisse per cives montanarum et Morauos detentos unacum bonis illorum et mercibus in expensis, item et neglectionibus in rebus mercimonialibus, quae dampna susceperunt, compertum est ordine iuris, ut primum ipsi cives montanarum et Moraui propter huiusmodi illorum civium oppidi Baan indebitam detentionem et captivationem, cuilibet illorum quattuor captivorum seorsim florenos 40 persolvant ad eundem 15. diem. Deinde ipsi cives oppidi Baan unacum eorundem sodalibus in termino similiter 15. diei latae sententiae in sede nostra iudiciaria, super eo primum, quantum bona illa, petiae videlicet panni et aliae res illorum et quo pretio usque civitatem Threnchiniensem et quibus expensis sunt adducta, iuramentum, sive sacramentum, secundo, ratione expensarum in sui captivitate, quantum videlicet sumptus ille extendi potuit, similiter iuramentum, tertio, in neglectione et mora captivitatis similiter quantum dampni susceperint, simili modo iuramentum coram iudicibus nobilium deponere et praestare debeant et teneantur. Et quantum iuramenta sua super his tribus articulis confirmare poterint, ad idem terminum 15. diei a die latae sententiae mox in praesentia vicecomitis et iudicum nobilium ipsi cives montanarum et Moraui civibus oppidi Baan satis facere et iuxta illorum iuramentalem depositionem eosdem mox contentos reddere et eisdem plenarie solvere debeant et teneantur. Ad cuiusquidem causae executionem cives oppidi Baan auxilio iudicum provenire debebunt, si quid vero actionis super huiusmodi panni acceptione et detentione ipsi cives montanarum et Moraui cum supradicto Sebastiano Ryby habere amplius praetenderint, requirant illum coram maiestate regia et caeteris dominis, quibus interest, ordine iuris. Audita tandem huiusmodi iudiciaria sen[tentia suprad]icta, superrecensitus procurator civium montanarum et mercatorum Morawiensium causam huiusmodi nostrae adiudicationis i[n praesentiajm Spectabilis et Magnificae Dominationis Vestrae assumpsisset transmit-