Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
totidein pedites. Postquam vero pervenimus post villám Swyna 1 dictam super cacumen montis dicti Woyansky, 2 ego penes currus equitavi, quomodo mihi commissum erat. Ipsi vero mercatores cum montanistis antecedebant currus, videruntque quosdam homines, ego ignoro, si boni aut latrones fuerunt et fugarunt eosdem ipsi montanisti cum mercatoribus, unusque ex illis venit ad me et dixit : quid facis, cur non investigas et mox currens in equo, neminem vidi, tandem ivi ad possessionem Dezerych 3 et clamavi super villám congregatisque illis investigavimus, sed neminem invenire, neque videre potuimus, postquam vero ad possessionem Ozor 4 pervenimus prope oppidum Baan, tandem eosdem decim similiter et lancigeros dixique ad ipsos : domini mihi non videtur illic pergere, quum dies est festivus et homines sunt inebriati, etsi dominus super me deberet irasci, adhuc non vadam, nescio quis cui iuvaret et quis quem pertineret. Et ipsi montanisti cum mercatoribus dixerunt : domine Martiné, tamen scitis, quod vobis est commissum, venite saltem, aliquod gentaculum habebimus et bibemus, quum adhuc nil commedimus. Postquam vero cum ipsis ivi ad oppidum Baan, a parte posteriori intravimus in domum presbiteri Adae, tandem currus quoque post nos ad Baan venerant et steterunt ante domum eiusdem presbiteris Adae et lancigeri cum clientibus nondum intraverunt oppidum, ego vero exivi de oppido ad illos et dixi : chari lancigeri, mihi non videtur facere, quum sex huzarones sunt et totidem pedites, ita mihi hic dictum est. Qui dixerunt: etsi essent quadraginta, adhuc irruemus super ipsos. Mox ipsi lancigeri uni ex opposito et a tergo domus domini, alii quoque ante, ego etiam mettertius, aliqui etiam ex servitoribus et familia ipsorum civium montanarum et mercatorum Morauiensium irruimus in domum domini et providi Jacobi ibidemque in domo domini duos interemerunt et doctorem de montanis e vinculis confregerunt et eliberaverunt, sed ipse doctor nolebat ire. Extunc illi sex hwzarones consedentes super equos 1 Szvinna h. a Trencsén-báni vonal mentén, Bántól ény. 2 Fekvését nem tudjuk meghatározni. 3 Dezsér h. Bántól ény. 4 Alsó- és Felső-Ozor h. Bántól é.