Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
Jacobi et secuerunt homines, fugitaveruntque de pixidibus per fenestras in stubam et clamabamus, quod nullus extraneus est, sed omnes sumus Banenses. Item nobiles Martinus Otlyk 1 et Georgius de superiori Ozor 2 cum tota villa citati examinati fassi sunt sub iuramento hoc modo, quod iudex de oppido Baan cum servitoribus magnifici domini Valentini Therek nobis praesentaverunt, quod pedites sive clientes de arce Trincliiniensi irruerunt super oppidum Banowecz in domum magnifici Valentini Therek et super haereditatem magnifici domini Podmanyczky et ibi occidissent servitorem domini Valentini Therek et aliquos ex civibus vulnerassent. Item providus Joannes iudex de superiori Nassczycz 3 citatus, examinatus fassus est sub iuramento, quod propriis oculis vidisset Almanos 4 irruisse in oppidum Baan et sagittasse in domum domini Valentini Therek per fenestras. Item nobilis Venceslaus de inferiori Ozor 5 citatus examinatus fassus est sub iuramento hoc modo : dum ego fui apud dominum Rosen, 6 venit nobilis Petrus Chladek 7 de oppido Baan et dixit, quod male fecimus, occisimus iustos homines. Item providi Paulus et Gallus de villa Pysspeky citati examinati fassi sunt sub iuramento isto modo, quod audivissent a Nicolao de eadem Pysspeky, 8 quod multi essent occisi in Baan per Almanos. Item providus Mathuss de villa Nasczycz citatus examinatus fassus est sub iuramento hoc modo, quod : audivi sagitare ex pixidibus Almanos. Item nobilis domina Katherina consors nobilis 1 Az Ottlik-családra 1. Nagy Iván : VIII. 304—08. 11. 2 Az Ozori v. Ozoróczy-család, melyből az Ottlik-család kiágazott (Nagy Iván : VIII. 305. 1.), a Bántól é. fekvő Alsóés Felső-Ozor községtől vette nevét. 3 Felső-Nastic h. Bántól ék., a Radisa-patak völgyében. 4 A trencséni német zsoldosok. 5 Alsó-Ozor h. Bántól é. 6 Valószínűleg Mitici Rozson Benedek. L. jelen kötet 189. sz. oklevelét. 7 Személyi körülményeit nem ismerjük. 8 Biskupic h. Bántól d.