Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
tis et baronibus caeterisque regni nostri Hungáriáé nobilibus, nunc hic Viennae apud nos constitutis, 1 quos causa negotiorum ipsius regni nostri accersimus consilio ac deliberatione matúra, eosdem Joannem Podmanyczky ac Raphaelem et Burianum fratres eiusdem praedictos, nec non Moysem Zunyog de Jezenyche, sororium, 2 caeterosque amicos et servitores ipsorum in nostram gratiam recipimus : et ea omnia, quae per hos annos in nos regnumque et subditos nostros, per eos vei amicos et servitores eorum sunt patrata, clementer condonavimus et remisimus. Recipientes etiam eos omnes in tutelam nostram, ita tamen ut posthac veros et integros se se nobis fideles exhibeant. Qui quidem Joannes de Podmanyn ac Raphael et Burianus, ut sua erga nos fidei cumuiatiora percipiant dona, castrum ipsorum Beszthercze et oppidum Baan in Trynchiniensi, nec non castellum Kys Zántho 3 ac possessionem Borosyeny 4 in Pilisiensi comitatibus existentia, oppida item ac possessiones, portionesque et alia quaevis iura possessionaria ad idem castrum castellumque et oppidum ab antiquo pertinentia, quae omnia propter eorum in nos rebellionem ad nos devoluta esse censebantur, totum etiam et omne ius nostrum regium, si quod in eodem castro Bezthercze ac oppido Baan et castello Kys-Zantho, possessionibusque et villis ac caeteris quibusvis bonis ad eadem pertinentibus qualitercunque haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis, viis, módis et rationibus concernerent maiestatem ac pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris videlicet etc. (következik a szokásos felsorolás) memorato Joanni Podmanyczky ac per eum Raphaeli et Buriano fratribus eiusdem, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis novae nostrae donationis titulo dandum duximus et conferendum, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam, 1 Ilyen tanácskozások többízben tartattak Bécsben. 2 Jeszenicei Szunyogh Mózesre 1. jelen kötet 179. és 204. sz. oklevelét. 3 Itt fordul elő először, hogy Kisszántó helységben várkastélyt emeltek a Podmaniczkyak. 4 Borosjenő h.