Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

etc. domino nostro clementissimo dicam postulari, ignorans forsan eius Maiestas, pauco hinc tempore elapso eandem nobilium universitatem subsidium inter se exegisse, idque in solutionem et stipendium certi equitum numeri convertisse, quibus scilicet sese aliqua ex parte ab hostium, praecipue ipsius Joannis Podma­nytzky conatibus tutaretur et defenderet, qua ex causa in ipsorum potestate nullatenus esse, nóvum iam imperatum solvere subsidium. A me igitur petierunt magnopere, ut eius rei causa ad Regiam Maiestatem scrilDerem, tantumque impetrarem, ne cum altero iam subsidio gravarentur. Id quod feci, speransque adeo eius Maiestatem Regiam hoc subsidium clementer remissuram ob nimiam paupertatem, in qua tot perpessis acceptisque ab hostibus damnis redactí sunt iidem nobiles. Rogo itaque Vestras etc. velint dicatoribus mandare, ne interim a dicta comitatus nobilium universi­tate dicam exigant, sed tam diu expectent, usque dum a Regia Maiestate Yestris Dominationibus commissum fuerit, quid in dicto negotio exigendi subsidii agere debeant, timendum enim vehementer esset, si iam iterum nobiles et miseri jobagiones subsidium dare cogerentur, ne plerique domos suas pláne desererent, quippe cum ab amicis iuxta ac hostibus hactenus mise­rum in modum vexati et tribulati sint. Vestrae Domi­nationes bene valeant, quibus me etiam diligenter commendo. Cassouiae, XV. Januarii, Anno etc. XXXIIII 0. Joannes Catzianer eques auratus Sacratis­simae Regiae Maiestatis etc. capitaneus generális in Hungaria etc. Kívül: Heverendő et magnificis egregiisque ac nobilibus dominis Sacrae Romanorum Hungáriáé et Bohemiae etc. Regiac Maiestatis consiliariis Camerae et proventuum ad­ministratoribus Regni Hungáriáé, dominis et amicis obser­vandissimis et honorandis. Alatta : Praesentatae 8. Februarii.

Next

/
Thumbnails
Contents