Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
tinus, ut saltem Hyspani milites, qui hic in insula sunt, 1 pro recuperatione arcis sibi auxilio essent. Serenissime Rex, Hyspani illi omnia insulanorum victualia absumpserunt, violentias, spoliationes, stuprationes et quicquid tandem sceleris potuerunt, per summám libidinem et impunitatem exercuerunt. Contribuitur nunc pecunia ad quattuor millia florenorum, ut hac summa ex insula abeant, conantur tamen ad proximos comitatus descendere similes violentias facturi. Satis superque bona mea et aliorum nobilium in partibus istis attrita sunt, tum per Turcos, tum etiam exercitus Vestrae Maiestatis et Huzarones. Si Hyspani ex insula ad bona mea et aliorum venerint, similia quoque perpetrare coeperint. Nescio an ab omnibus tolerari possunt. Meo consilio melius esse videtur, ut ad aliqua servitia mitterentur, quam ut immeritos hic per otium opprimerent. Dignetur Maiestas Vestra dare ad me plénum mandatum cum ipso domino Valentino in praemisso negotio tractandi et concludendi, item commissionem ad Hyspanos milites, ut dum per me requisiti fuerint, cum domino Valentino ad arcis recuperationem proficisci. Jegyzet: Thurzó javaslatára I. Ferdinánd király 1531 november 25-én a következőket válaszolta : Quae de arce Beztercze praefato Valentino in cambium et cessionem arcis Nitriae dimittenda scripsisti, non omnino ab re fore videntur. Malumus tamen, ut te prius cum saepedicto episcopo Agriensi 2 et te consultato, atque etiam habita omnino mente et voluntate egregii Pauli Bakith, 3 eius etiam servitia quoque non sunt aspernenda, se contentum esse, si arx illa detur alteri, sub honesta recompensa et facta deliberatione matúra, an castrum hoc cum solis 500 Hyspanis et aliquot gentibus accessoriis sine honoris nostri detrimento expugnari et restitui possit, nostram prius superinde latiorem exspectas resolutionem, quam iis omnibus a te inlellectis, statim significabimus. (Eredeti fogalmazvánva a bécsi Staatsarchivban. Hung. 1531. fasc. 19.) 1 Csallóközt érti. 2 Zalaházi Tamás, aki egyúttal magyar kancellár is volt. 3 Bakics Pál is igényt tartott Pápa városának birtokára és 1532-ben kérte is azt királyi adományképpen. Erre és Pápa városának Török Bálint birtokába jutására vonatkozólag 1. Sebestyén Béla: Id. tan. 23—24. 1. — Bakics Pál (de Lak) „hussarorum regiorum capitaneus et consiliarius" néven van említve 1532-ben. (Bécsi Staatsarchiv. Hung. 1532. fasc. 21.)