Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Gaspare procreatas í'uisse, ex ipso siquidem Nicolao dominam Dorotheam, consortem dicti Procopii et puel­lam Sophiam; ex praefata vero domina Barbara Michaelem Norsvcz, ex praefata autem domina Catherina Paulum de Baraczka j 1 item ex praefata domina Yero­nica, filia dicti olim Ladislai, condam Franciscum de Borcsicz, patrem dictorum Georgii et dominae Cathe­rinae consortis sculteti de Nelssova, 1 ex annotata vero domina Elisabeth dominam Barbaram, matrem praefati Joannis, filii dicti Bartholomaei de Borsicz susceptos atque progenitos esse, recens rei cursus fidedignorum testium sufficienti testimonio fulcitus testabatur mani­feste, propter quod eadem possessio Kamenichan a manibus praefati Leonardi vicecomitis excipi ac primum certis et rationabilibus ex causis ad manus praefatorum Pauii Baracskay et Michaelis Norsicz dari et assignari, deindeque expensae eiusdem Pauli Baracskay et Pro­copii praefati modo infrascripto praehabita refusione in tres rectas, coaequalesque et condecentes partes dividi et sequestrari, quarum una pars praefati Paulo Baracskay et Michaeli Norsycz, necnon dominae Dorot­heae, saepedicti Procopii consorti et puellae Sophiae, nepotibus scilicet et neptibus dicti condam Gasparis Kameniczky, 2 altéra vero praenotatis Georgio filio et dominae Catherinae, filiae dicti condam Francisci de Borsicz, 3 tertia autem memorato Joanni, filio Bartho­lomaei de Borsicz ex praefata domina Barbara, 4 filia ut praefertur, olim dominae Elisabeth, germana sorore dicti condam Casparis Kameniczky suscepto semper cum his, quibus congruit, tamquam merurn et syncerum ius ipsorum ab haeredibus masculini sexus e tot annis in praeiudicium iurium omnis generationis praefati Andreae, filii Joannis, filii olim Michaelis de Pruzina foeminei sexus hominum praeter omnem aequitatem allatum reddi et restitui debere, dictae nostrae personali praesentiae ac praefatis iuris peritis nobilibus in iudicio 1 Az oklevélben utóbb ettől eltérés van, mert Norsicz Mihály anyjául Katalin, Baracskay Pál anyjául pedig Borbála van feltüntetve. Baracskay Pál atyja talán az a Bertalan, aki 1513-ban van felemlítve. (Jelen kötet 30. sz. oki.) 2 Vagyis Kameniczky Gáspár unokáinak. 3 Vagyis Kameniczky Veronika gyermekeinek. 4 Vagyis Kameniczky Erzsébet unokájának.

Next

/
Thumbnails
Contents