Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
Dorotheae sororis germanae rite cederent et praeterea expensis ad prosecutionem huius causae praesertim contra praefatum condam dominum Stephanum episcopum factis et erogatis contenti esse vellent. Quibus perceptis praelibatus Michael Norsicz in sua ac aliorum litis consortum nominibus et personis in eandem nostram personalem exurgendo praesentiam respondit ex adverso : quod ex quo praemissas actorum ipsorum propositiones in multa sui parte a veritate esse alienas, immo glutinio fraterni ac mutui amoris ipsum Michaelem, caeterosque fratres et sorores eius, eosdem actores sibi ipsi reconciliare velle cognosceret et exinde iam amplius nihil aliud superesse videretur, nisi quod ex reliquis et l'ragmentis praescriptarum litterarum et litteralium instrumentorum modo praemisso ablatorum primum doceretur, quod ipsi idem Michael ac praefati Paulus Baraczkay, domina Dorothea, consors Procopii et alii praescripti fratres et sorores generationales deducant genealogiam suam a praefato condam Andrea, filio Joannis, filii Michaelis de Prusina ac deinde possessio praescripta Kamenichan probaretur ad se et ad Paulum Baraczkay, dominam Dorotheam et puellam Sophiam, caeterosque fratres generationales ex aequo pertineret. In huius igitur documentum idem Michael Norsicz exhibuit et praesentavit quasdam binas litteras, unas praefati capituli ecclesiae Nittriensis fassionales et impignoratitias l'actumpossessionis Prusina vocatae 1 aLque in certa sui parte possessionem quoque Kamenichan praedictam concernentes, huiusmodi sub tenore : Nos capitulum etc. (Következik a nyitrai káptalannak 1396 február 27-én kelt oklevele.) Alteras vero castellanoruin arcis Trenchiniensis ac vicecomitis, necnon iudicum et universitatis nobilium dicti comitatus Trenchiniensis inquisitorias Trinchinii, feria secunda proxima post festum beatae Mariae Magdalenae 2 in anno Domini 1425 emanatas, habentes in se tenorem quarundam litterarum praeceptoriarum serenissimi principis domini Sigismundi Bomanorum ac Hungáriáé et Bohemiae etc. regis piae memoriae, Budae sabbatho proximo post festum beatae 1 Prusina h. Domanistól dny. Trencsén megyében. 2 1425 július 23.