Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
praesentiarum, potentia mediante in praeiudicium et dampnum dicti exponentis et per consequens ecclesiae beati Michaelis archangeli ])raenotatae valdemagnum. Quia autem iuxta conslitutionem universorum dominorum, praelatorum et baronum ac regni nostri nobilium nuper in civitate nostra Alba Regali pro felici coronatione nostra celebrata 1 factam et per maiestatem nostram roboratam universi actus potentiarii a festő beatae Margarethae virginis et martiris in anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo sexto transacto praeterito 2 patrati et deinceps quoque inferendi more et instar brevis brevium iudiciorum pro quintodecimo die diei ammonitionis exhinc fiendae computando, per iudices [regni orjdinarios sine intermissione adiudicari deberent et terminari : Pro eo fidelitati vestrae [harum serie firmitjer praecipientes committimus et mandamus, quatenus praesentes litteras nostras prael'ato domino Stephano Podmanyczky episcopo ecclesiae Nittriensis, praemissi actus potentiarii patratori, per vestrum testimonium fidedignum exhiberi et praesentari faciatis. Qui si personaliter reperiri poterit, ibidem personaliter, alioquin de dorao habitationis, sive solitae eiusdem residentiae ammoneat eundem, dicatque et committat eidem verbo nostro regio, ut ipse praescripto quinto decimo die a die exhibitionis praesentium litterarum nostrarum ipsi fiendae computando, coram personali praesentia nostra comparere módis omnibus debeat et teneatur ad quaerimoniam, actionemque et acquisitionem praefati exponentis praedeclaratam de iure responsurum, ab ipsaque personali praesentia nostra superinde iudicium et iustitiam recepturus, certificando ibidem eundem, ut sive ipse termino in praedicto coram dicta personali praesentia nostra compareat, iudiciumque recipiat, sive non, eadem ad partis comparentis instantiam id faciet in praemissis, quod dictaverit ordo iuris. Et post haec huiusmodi exhibitionis, ammonitionis et certificationis seriem cum ammoniti et certificati nomine, terminum ad praedictum, ut fuerit expediens, 1 A székesfehérvári koronázásra 1. Magyar Országgyűlési Emlékek. I. 143. s köv. 11. A kérdéses törvénycikk az V. (U. o. I. 155. 1.) 2 1526 július 13.