Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
per cum habita et habenda nobis et capitaneis nostris patefaciet ac in omnem temporis fortunae et rerum eventum fidelis erit, ad hoc se specialibus literis suis obligando. Idcirco nos Ferdinandus rex antedictus relatione praefati episcopi et causis, quae eum ad praemissa movissent, bene perpensis eique gratiam nostram impartiri volentes, eidem episcopo culpam omnem, quam propterea admisisset, ex certa scientia et ex mera gratia nostra remisimus et cond[on]avimus, eumque ab eisdem absolvimus ac ipsum et eius bona, possessiones et iura possessionaria, nbicunque in regno nostro praefato existentia in nostram salvaguardiam tutelam et protectionem assumpsimus, sicut remittimus, condonamus, absolvimus et assummimus per praesentes : Quatenus scilicet idem episcopus praemissa in promissione sua contenta adimpleverit et observaverit. Decernentes et auctoritate nostra regia statuentes hanc coronationem, licet invalidam et ipso iure nullám et omnia, quae idem episcopus eius occasione fecisset, nec ei, nec successoribus suis, quoad nomen, famamque eorum ullo modo aut tempore nocere aut praeiudicare debere, quinimo si quae restarent, quae nomen et famam eorundem propterea obfuscare possent, auctoritate et scientia, quibus supra, cassamus, tollimus et extinguimus, harum testimonio litterarum sigilli nostri impressione munitarum. Dátum in civitate nostra Vienna, die vicesima no na mensis Julii anno Domini millesimo quingentesimo vicesimo septimo, regnorum vero nostrorum primo. Ferdinandus m. p. Ad mandatum domini regis proprium. Vidít Leonardus ab Har- Johannes Maius 2 m. p. rach 1 cancellarius. Regestrata Wogt 3 m. p. 1 Harrach Lénárt volt I. Ferdinánd osztrák kancellárja (1526 januárius 1-től 1527 december 2-ig), aki élénk tevékenységet fejtett ki ura érdekében. V. ö. Fraknói V. : Werbőczy István életrajza. Budapest, 1899. 254. s köv. 11. L. azonfelül Th. Fellner—H. Kretschmayr: Die osterreichische Zentralverwaltung. I. Wien, 1907. 280. 1. 2 Johann May 1527—28-ban az osztrák udvari kancelláriának latin titkára. (Fellner—Kretschmayer: I. Abt. II. Bd. 147.1.) 3 Pantaleon Vogt ugyanott regisztrátor. (Fellner—Kretschmayr : u. o. II. 148. 1.)