Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Podmaniczky István nyitrai püspök hűséget fogad I. Fer­dinándnak. Eredetije, pecséttel ellátva a bécsi Staatsarchivban. Ungarn, 1527 júl. Ego Stephanus Podmaniczki episcopus Nittriensis, fateor per praesentes litteras meas, quod consideraus cum optima iura Sereuissimi Principis et domini domini Ferdinandi, Hungáriáé et Boemiae etc. regis, tum etiam eundem ad defensionem huius regni Hungáriáé et pristinam eius incolumitatem restituendam inter omnes principes Christianos maximé idoneum haberi iuri et electioni legitimae, quae de persona eius Posonii facta est, 1 tam nomine meo proprio, quam nepotum meorum ex fratre quondam Michaele Podmaniczki, quorum curam et tutelam ago, cum castro etiam Bistri­ciensi sponte accedo et consentio, atque insuper per fidem Christianam et humanitatem raeam ac pro me et omnibus servitoribus et subditis meis promitto, quod praefatum serenissimum principem dominum Ferdinandum pro legitimo et indubitato rege Hungáriáé observabo, eique contra quoscumque hostes, aemulos et adversarios suos in assequenda huius regni corona, sibi iure oplimo debita, omnibus viribus meis adero, castra quoque in regno praefato per me habita et habenda Maiestati Suae et capitaneis suis ad eorum requisitionem pateí'aciam et in omnem temporis fortunae ac re rum eventum fidelis ero. Quae omnia me quoque Maiestati Regiae praedictae, quando ad coronam regni Hungáriáé venerit, personaliter facturum iurabo et de novo promit­tam, ad quae me praesentibus litteris obligo, sigillo meo proprio communitis. Dátum in civitate Vienna, die vigesima no na mensis Julii, anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo vigesimo septimo. (P. H.) 1 I. Ferdinánd királyt 1526 december 16-án választották meg Pozsonyban magyar királlyá.

Next

/
Thumbnails
Contents