Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

quibus mediante idem condam Wladislaus rex consi­deratis servitiis ipsius condam Johannis Podmanyczky, universos illos inquilinos, sive ortulanos, domos tan­tummodo habentes, non tamen aliquas terras usuales colentes, ubique in bonis et possessionibus, praesertim vero in oppido ipsins domini episcopi et fratrum suorum praedictorum Beztercze vocato in coinitatu Trinchiniensi praedicto existenti commorantes, per­petuis semper successivis temporibus, illos autem joba­giones suos, qui per ipsum Johannem Podmanyczky tamquain dominum ipsorum terrestrem ab omni censu et quavis contributione sua propria exempti fuissent, infra ipsum temporis spatium, quo talis exemptio ipsis suffragari videbitur, ab omni solutione lucri camerae maiestatis suae et quarumlibet aliarum taxarum seu contributionum suarum et regni sui, tam scilicet ordi­nariarum, quam etiam extraordinariarum maiestati suae ab eisdem ortulanis et jobagionibus provenire debentium, penitus exemisse, supportasseque dinoscitur. 1 Supplicavit itaque nobis praefatus dominus episcopus suo ac praelibatorum Francisci, Johannis, Raphaelis, Buriani et Ladislai fratrum suorum nominibus et in personis, apud quorum scilicet manus ad praesens bona praedicta iure haereditario haberentur, ut ipsas libertates et exemptiones ipsius condam domini Wladislai regis etc. modo praedeclarato factas pro parte ipsius domini episcopi et aliorum fratrum suorum praedictorum ratas, gratas et acceptas habere, easdem­que confirmare et in suo vigore relinquere dignaremur. Cum autem nos quemvis subditorum nostrorum in suis iuribus et libertatibus quiete conservare cupiamus, accepta et admissa supplicatione nobis superinde porrecta, praescriptas litteras ipsius condam domini Wladislai regis superinde confectas et maiestati nostrae praemisso modo exhibitas et super praemissa exemp­tione confectas atque emanatas, quarum tenores prae­sentibus pro sufficienter expressis habere volentes, confirmantes, in suo vigore reliquimus et commisimus, confirmamusque praesentium per vigorem. Mandamus 1 II. Ulászlónak 1507 március 12-én Budán kelt kiváltság­levele közzétéve a Podmaniczky-Oklt. I. 518—519. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents