Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

breves brevium pariter et transmissionales ac factum novorum actuum potentiariorum, anniversarum, obli­gaminum, dotum, rerumque parafernalium, atque iurium impignoratitiorum tangentes per maiestatem nostram generaliter fuerant prorogate coram personali presentia nostra, ratione et pretextu certorum nego­tiorum mota et habita, ex eo, quod ipse protestáns sub confidentia quarundam litterarum nostrarum proro­gatoriarum per nos eidem infra tempus ab ede beatis­sime virginis Marié in Cheztheko 1 fundata reversionis datarum et concessarum ad terminum discussionis et adiudicationis cause sue premisse venire vei mittere non curasset, quasdam litteras nostras iudiciales extraxisset, quibus tandem extractis, alteras quoque litteras nostras adiudicatorias pariter et sententionales vobis forte sonantes, ob non venientiam et non com­paritionem eorundem protestantium (!) pro ipsius parte extraxisset et emanari procurasset, vigore quarum eundem protestantem in certis rebus et bonis suis dampnificare vellet et niteretur in preiudicium et dampnum prefati protestantis manifestum. Unde facta huiusmodi protestatione idem Gregorius Zenthywany in persona, ut prefertur, dicti protestantis allegavit eo modo, quod si prefatus protestáns in eisdem litteris nostris prorogatoriis specialiter fiduciam non habuisset, sperasset se idem protestáns ab huiusmodi impetitione dicte partis adverse de facili defendere potuisse et ideo prenominatus protestáns eundem Georgium lmreffy pro habendo in premissis iudicio contra se in curiam nostram regiam, nostram scilicet personalem in pre­sentiam legitime facere vellet evocari, eidemque re­spondere etiam promptus esset et paratus. Et quia allegatio prefati Gregorii Zenthywany coram nobis modo premisso in persona prefati protestantis facta iusta et iuri consona admittendaque, annotatusque Georgius lmreffy ad premissa evocandus fore videbatur, pro eo fidelitati vestre harum serie firmissime preci­pientes committimus et mandamus, quatinus si predicte littere nostre sententionales vobis sonarent, ad executionem earundem vestrum testimonium nequa­1 L. az előbbi oklevelet.

Next

/
Thumbnails
Contents