Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

illudque perpetuo habere, tenere et conservare possint et valeant ad etiam teneantur pro dicto predio Thet eidem domine Anne, vei cui ipsa voluerit et commiserit, in eadem Synionthornya, ad dictum festum Sancti Georgii centum florenos dare et persolvere, hoc adiecto, quod illud molendinum, quod scilicet intra metas eius­dem predii Cher existit et decurrit, dictusque condam dominus Moyses altari cuidam, in ecclesia parochiali de iamfata Zyl constructo et perconsequens rectori eiusdem altaris in perpetuum dedit, donavit et contulit Vigore donationis et collátionis ipsius condam domini Moysis, sit et esse debeat perpetuo dicti altaris et percon­sequens rectoris eiusdem altaris pro tempore existentis, alias quoque omnes et singulas donationes sessionum jobagionalium, necnon fenetorum, silvarum, molendi­norum, piscinarum, vinearum, terrarum arabilium et aliorum quorumcunque, quas prefatus condam dominus Moyses prefate ecclesie parochiali de iamfata Zyl et altari in eadem et'alias ubilibet habitis et existentibus fecisse dinosceretur, dicti Wolffgangus, Johannes et Stephanus inviolabiliter et sine impedimento aliquali suomodo observare teneantur, quod que iidem Wolff­gangus, Johannes et Stephanus teneantur universis jobagionibus ipsorum in prefatis possessionibus Zyl et Utraque Zaanaas commorantibus iuxta ordinationem dicti condam domini Moysis singulis annis directam et equalem medietatem taxe ordinarie relaxare et pro huiusmodi directa et equali medietate taxe ordinarie cum eisdem jobagionibus prefatam vineam in promon­torio dicte possessionis Zaanaas sitam et existentem per prefatum condam dominum Moysen, ut premittitur, ducentis florenis emptam, debite et sine ullo defectu cultivari et vina in eadem procreanda prefate domine Anne vita sua durante ad dictum Symonthornya adduci facere, post obitum vero eiusdem domine Anne dicta vinea in prefatos Wolffgangum, Johannem et Stepha­num sine solutione aliquali pleno iure condescendant, insuper quod dicti Wolffgangus, Johannes et Stephanus teneantur jobagiones ipsorum in dictis possessionibus Béren et Pazman commorantes secundum conventionem per dictum condam dominum Moysen cum eisdem jobagionibus faetam ad constructionem claustri de dicta

Next

/
Thumbnails
Contents